Petrus Palatinus Comes Symigiensis et Judex Cumanorum omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in eo qui est salus omnium atque vita. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Petrus Comes filius Mico pro se et pro fratre suo Byter, necnon pro Mico, Alexio et Detrico ab una parte; Madach de Ozlar una cum filio suo Benedicto, pro se et pro alio filio suo Andrea, Mike pro se, pro Thobia et Wolkan fratribus suis, Philipus filius Thome pro se et pro fratribus suis Gal et Thoma ex altera coram nobis constituti proposuerunt: Quod cum super metis intermedijs inter terram ipsius Comitis Petri et fratrum suorum Vztergar uocatam, et terram predicti Madach et fratrum suorum Ozlar nuncupatam suscitata fuisset materia questionis; tandem mediante sentencia Thome Comitis, Michaelis et Demetrij Comitum, ac aliorum proborum virorum de Comitatu Neugradiensi in pacis unionem se dixerunt deuenisse, et secundum eorumdem nobilium arbitrium metas super ipsis terris erexisse, et secundum earumdem cursum partes ipsas terras possidebunt, quarum metarum secundum quod partes nobis retulerunt, ordo talis est. Quod prima meta incipit in berch, ubi sunt quinque mete que separant a Thoma Comite; inde tendit uersus orientem directe, et uenit ad duas metas; deinde tendit ad metas antiquas, ubi cadit in uallem Melpotok uocatum (így), et ibi separat a Thoma et Demetrio Comitibus, ubi erit commetaneus Comes Petrus; et in eodem Melpotok uocato ascendendo uenit ad arborem tulfa uocatam, sub qua est meta; ubi exit de Melpotok uenit ad arborem cherfa uersus meridiem, sub qua est meta; inde tendit ad uiam superiorem, ubi sunt due mete, et per eandem eundo uenit ad unum berch ad metas antiquas, et in eodem berch, tendens uersus occidentem uenit ad arbores tulfa, sub quibus sunt quatuor mete; inde uenit ad metas duas; deinde tendit sub montem kamenahora uocatum, ubi sunt due mete; inde tendit ad uerticem ipsius montis ad lapideam metam; deinde descendit ad arborem tulfa uocatam, sub qua est meta; inde uenit ad arborem berecune uocatam sub qua est meta; deinde uenit ad planiciem ad duas metas terreas; inde uenit ad arborem haasfa nuncupatam, sub qua est meta, ubi cadit ad uiam que ducit ad castrum Comitis Petri antedicti; et in ipsa uia procedens inter duas metas cadit ad uallem potok, ubi sunt tres mete; deinde descendens ad fluuium Rechke, ubi sunt due mete ab utraque parte ipsius fluuij, et per eundem fluuium ascendens transit castrum Comitis Petri predicti, ueniens ad (arborem) jurkenafa uocatam, sub quibus sunt mete, ubi cadit fluuius kuutfeupotoka uocatus in fluuium Rechke; et in eodem fluuio kuutfeupotoka ascendens parum exit de ipso ueniens ad arbores bykfa, sub quibus sunt due mete; inde ascendit ad montem kechkehat uocatam, ad arbores tulfa uocatas, sub quibus sunt due mete; inde per eundem tendit uersus septemtrionem ad arbores tulfa, sub quibus sunt due mete; et in fine ipsius montis descendens, uersus occidentem declinat, et cadit ad fluuium Kurtus, ubi est meta sub arbore bykfa, et lapis pro alia meta; et ibi terminatur. Obligaverunt eciam se partes spontanea uoluntate, quod quecumque ipsarum parcium decetero contra presentem ordinancionem et ereccionem metarum faceret, uel procederet, extunc pro calupmniatore haberetur. Iu cuius rei memoriam et perpetuam firmiatem presentes ad petitionem parcium dedimus litteras nostro sigillo communitas. Datum anno gracie Mş. CCş. septuagesimo octauo in Pesche in Dominica Judica.
(A bőrhártyán írt eredeti után, melyről a nádor pecséte függ. Ifj. Kubínyi Ferencz.)