(L)adyzlaus Dei Gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Hudus, Briccius, Georgius et Benedictus fratres eiusdem, fideles nostri, possessiones Langueus filii Woyuode, cognati eorum sine herede decedentis, Abraam, Batur et Kyus-Baturd vocatas petiuerint a nobis sibi dari. Verum quia de qualitate possessionum earundem nobis veritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Waradiensi nostris litteris dedimus in mandatis, vt mittat testimonium eorum ydoneum, cum quo Leuka de Zenyes homo noster dictas possessiones, conuocatis commetaneis et vicinis reambulet et statuat Comiti Hudus et suis fratribus supradictis, si non fuerit contradictum; contradictoribus autem, si qui fierent, ad nostram presenciam euocatis, et post hec diem citacionis et terminum assignatum, nomina citatorum, et vtrum eedem sint possessiones sine herede decedentis, nobis fideliter rescriberent. Quod quidem Capitulum demum nobis rescripsit is hec verba:
Excellentissimo Domino Ladyzlao Dei fracia Illustri Regi Hungarie Waradiensis Ecclesie Capitulum oraciones in Domino pias et deuotas. Serenitati vestre notum fiat, nos litteras vestras in hec verba recepisse:
Ladyzlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Waradiensi salutem et graciam. Comes Hudus, Briccius, Georgius et benedictus fratres eius, possessiones Laugueus filii Woyuode, quem cognatum eorum fuisse dicunt, sine herede decedentis, sicut dicitur, Abraam, Batur et Kyus-Baturd vocatas a nobis sibi dari postularunt. Quare fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus detis testimonium vestrum ydoneum, coram quo Leuka de Zenyes homo noster dictas possessiones, conuocatis commetaneis et vicinis reambulet et statuat Comiti Hudus et suis fratribus supradictis, si non fuerit contradictum, contradictoribus, si qui fuerint, ad nostram presenciam euocatis; et post hec diem citationis et terminum assignatum, nomina citatorum et vtrum heedem sint possessiones, sine herede decedentis, nobis fideliter rescribatis. Datum in Wereuche feria tercia post Dominicam Palmarum.
Nos igitur mandato jussionis Vestre obedientes, vt debemus et tenemur, hominem nostrum virum ydoneum, Marcellum sacerdotem de Kenez ipsi homini vestro Leuka de Zenyes duximus adiungendum ad mandata vestra exequenda, qui ad nos rediens cum eodem nobis retulit, quod ipsas possessiones, Abraam scilicet, Batur et Kyus-Baturd vocatas idem homo vester sub testimonio hominis nostri conuocatis commetaneis et vicinis, nullamque vicem ipsius contradiccionis proferentibus, reambulasset et Comiti Hudus, Briccio, Benedicto et Georgio, fratribus suis, statuisset et assignasset iuxta edicti vestri mandatum et preceptum; dixit eciam idem homo vester ipsas possessiones esse et fuisse hominis sine herede decedentis.
Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruiciis Comitis Hudus, Briccii, Georgii et Benedicti predictorum, que iidem nobis in diuersis expedicionibus Regni nostri impenderunt fideliter et deuote; et specialiter tunc, quando eosdem in societate magistri Joachym cognati eorum contra Stephanum et Ladyzlaum filios Stephani, infideles nostros, qui ad destruendum vniuersos nobiles et populos nostros sub Banatu Regni nostri constitutos quamplures conductos Theotonicos de Styria secum adduxerant, cum eisdem miseramus pugnaturos, qui videlicet Comes Hudus et Bryccius in ipso bello, vbi dictus magister Joachinus occubuit, per conductos Theotonicos predictos fuerunt captiuati, dictus Comes Hudus amissionem sinistre manus, prefatus vero Briccius tria vulnera letalia et emutilacionem digiti dextre manus in seruicio nobis inpendendo per eosdem Theotonicos ibidem perferentes. Insuper eciam in exercitu nostro, quem contra inimicum nostrum capitalem, Regem videlicet Boemorum habebamus, in quo, eodem Rege Beoemorum interempto, felicem Domino permittente victoriam sumus consecuti; prenominati Comes Hudus, Briccius, Georgius et Benedictus coram nostre Maiestatis oculis multa fidelitatis opera inpenderunt laudabiliter dimicando. Propter que omnia, licet ipsi Comes Hudus, Briccius, Georgius et Benedictus in maioribus per nostram Maiestatem forent remunerandi, in recompensacionem nichilominus fidelitatum et seruiciorum eorundem, volentes ipsis occurrere Regio cum fauore, predictas possessiones Langveus cognati eorum, Abraam, Batur et Kyus-Baturd nominatas cum omnibus vtilitatibus suis sub antiquis metis et terminis, quemadmodum easdem dictus Langveus in antea possidebat, prefatis Comiti Hudus, Briccio, Georgio et Benedicto, quibus racione cognacionis et vicinitatis, secundum Regni nostri consuetudinem ipse possessiones magis, quam alicui extraneo debebant condonari, et per eos sius heredibus, heredumque suorum successeoribus dedimus, donauimus, contulimus atque tradidimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dipplicis sigilli nostri minimine roborando. Datum per manus venerabilis viri magistri Nicolai Ecclesie Albensis Electi aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentessimo septuagesimo nono, Regni autem nostri anno septimo.
(Robert Károly király 1325 megerősítő privilegiumából, mely a budai kir. udvari kamara levéltárában őríztetik.)