Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filiis Electis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Prepositis, Plebanis et aliis Ecclesiarum Prelatis et Ministris, Guardianis et Custodibus, ac Capitulis et Conventibus Cisterciciensis, Sancti Benedicti, Premonstratensis, Predicatorum et fratrum minorum ac aliorum ordinum, et universo Clero, necnon Hospitalis Sancti Johannis Jerosolomitani, Militie Templi et Sancte Marie Theutonicorum Magistris, Preceptoribus et fratribus per Regnum Ungarie constitutis, venerabili fratri nostro Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato, in officio sibi commisso fideliter assistentibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Militantis Ecclesie pater eternus proprium filium Jesum Christum, preter quod nemo aliud ponere potest, posuit fundamentum, ad cuius Ecclesie regimen voluit Christi clementia Romanum Pontificem vice sui deputari ministrum, ut eius fidem, instructionem atque doctrinam eloquio veritatis evangelice traditas cuncti renati fonte baptismatis teneant et observent. Qui enim sub hac fide laudabiliter Cursus vite peregerint, salvationis gratiam merebuntur, et qui ab ipsa declinaverint, sunt dampnationis eterne sententia feriendi. Hoc itaque ministerium apostolice servitutis exposcit, hoc sollicitudo nostra requirit, et ad hoc continuis vigiliis anxiamur potissime, ut fides ipsa ubilibet servetur et vigeat, submotis quibuslibet nubibus, clare reluceat et effundat in singulos illam profitentibus libere suos radios claritatis: nec minus pro ecclesiastica libertate servanda curis cotidianis insistimus, et quietem querimus fidelium populorum, in hiis pastoralis officii debitum exolventes. Unde non indigne de Regis Regni que vestri salute, more patris solliciti, cogitantes, ab olim intellectis tumultuosis motibus dicti Regni et seditiosis tumultibus incollarum illius qui per dissidia simultatum alterutrum dissidebant, et mutuis congressibus collidebantur immaniter, que quidem, dono pacis postposito Regale solium graviter deprimebant eiusque depresso regimine non solum in Regno ipso vastabantur bona fidelium, sed iura ecclessiarum et aliorum piorum locorum diripiebantur enormitur, et libertatem ecclesiasticam dampnabiliter conculcabant; animarum quoque subsequebantur deploranda pericula, nephanda personarum excidia, et alia fere innumera detrimenta; nos verisimiliter hesitantes, ne ex hiis fidem ipsam vacillare, libertatem eandem et iustitiam conculcari, ac errores scismaticos pullulare contingeret, licet consideraremus interdum, si concurrisset cum possibilitate decentia, nostram ibidem exhibere presentiam, ut circa hec presentialiter studia nostra versando apud Deum et patrem retributorem omnium in sic gratis et acceptis obsequiis mereremur, culmina preservaremus a fluctibus, et tam Regis quam dicti Regni populum presentialibus reficeremus affatibus et exhibitionibus spiritualium gratiarum: quia tamen id non patiebatur nostra conditio, nec emergentium undique negotiorum immensitas permittebat, venerabilem fratrem nostrum Philippum Episcopum Firmanum, Apostolice Sedis Legatum, de cuius industria, circumspectione provida et fidei puritate confidimus, ad partes illas tamquam pacis angelum de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum, ut personam nostram Prelatis Regni ac aliis illarum partium catholicis et aliis presentaret, et que Deo placitura, dictoque Regno ad salutem profutura, et ad Christiane fidei ac Regii status fulcimenta pertinere cognosceret, aoctoritate nostra munitus impleret. Utinam in hac parte nostris desideriis satisfiat! Profecto vos affectibus paternis alloquimur, et vobis nostre mentis aperimus intrinseca, ut de patris pectore colligatis, quod vestre prosperitatis commoda querimus, et in vestris successibus prosperis delectamur: devota quoque horum attentione percipiatis, quod Regie salutis zelatores existimus, nec ommittimus actus Regios dirigere precibus interdum linire commonitis, et ad Regem, cum expedit, correctionis paterne virgam extendere, ac illa feriente ab eo indecentia queque prorsus excutere, ut illis expiatis munde reniteat Deo patri et nobis, filius presentetur electus, et exultent corda fidelium in lumine vultus eius, ipseque prospere procedens et regnans, tandem participationem eterne glorie mereatur: et si qua forsan ex nostris eloquiis amara colligeretis, tenere vos volumus, quod ex amoris dulcedine talis, amaritudo procedit, et finaliter ab eo grate percepta dulcescet. Licet itaque in primo ipsius Legati progressu displicuerit nobis et merito, quod sicut audivimus, Rex ipse eius reformidans adventum et ingressum forsan dubitans, illum dicebatur, quod invite referimus, impedire; cum non deceret de patre filium dubitare, nec opinari, seu debere presumere, quod Romana mater Ecclesia, que munifica singulis, non solum filios benedictionis grate complectitur, et dulcedinis lactat uberibus, verum etiam oberrantibus, ut neminem sue relinquat benignitatis expertem, potius mansuetudiuis sinum pandit ad gratiam, quam in illos iudicium exerceat ultionis, in eum seviens, quicquam sibi nocivum transmitteret, vel Celsitudini Regie ac Regno predicto, quod in memoria nostra tenemus acceptum, quod Christi ministros producit electos et viros religione fecundos, inclitos Catholice fidei professores, et in quo degit catholicus populus, mandatorum Domini sectator eximius, peregrinationibus, penitentiis et aliis piis vacans operibus, prout in pluribus experimur, fomenta negaret propinare salutis: tamen resumpsimus in mente letitiam, gratanter audito, quod Regia Celsitudo postmodum ingressu dicti Legati percepto, se ipsius inductionibus et salutaribus monitis Regali mansuetudine conformavit, et animum suum ad omnipotentem Dominum, ut videbatur, devote convertens, dicta sibi per eundem Legatum tam super observatione fidei ac decretorum et consuetudinum progenitorum suorum, et conservatione libertatis ecclesiastice, quam hereticorum expulsione de Regno predicto, servare, ac in terris suis servari facere, super altare, tactis evangeliis, promisit, quodque ipsius Legati monita super liberatione Christianorum, quos Cumani et alii pagani sub servitute tenebant, benigne recolligens, quod Christianos a Cumanorum obsequiis retraheret, quod compelleret Cumanos ad habitandum in domibus solo fixis, et ex eis baptizatos potissime ad destructionem cogeret ydolorum; nullum etiam infidelem, vel quem sciret excommunicatione ligatum, in Officialem Regium vel familiarem admitteret, quod tam in se quam in illis de Regno dicto, dimisso paganorum abusu, resumeret Christianorum habitum, tam in vestibus, quam capillis, Cumanos insuper restituere monasteria et ecclesias occupata per ipsos, ac apostatas dicti Regni ad ordines redire compelleret, cum ab eorum Pralatis existeret requisitus, et quedam alia directionem Regni et salutem confinentia status Regii, coram ligno crucis solempniter in Altari primo, et iterum Regia fide data Ungarico more iuravit. Et dum expectaretur, quod in huiusmodi proposito salutari concresceret, predicta sic premissa pluries et iurata per Celsitudinem Regiam non fuerunt, prohdolor, ut sperabatur, impleta, quamquam Cumanorum nuntii certos recepissent et appobassent articulos, uno excepto, videlicet de barbis radendis et crinibus breviandis, ad quod Rege, Prelatis et Baronibus Regni predicti eundem legatum inducentibus, Celsitudo Regia eidem Legato, quod cetera alia servari faceret, promisit, Coronam et Regnum suum propter hoc specialiter obligando. Et postmodum pro eo, quod Celsitudo Regia premissa, que promiserat et iuraverat, ut predicitur, adimplere distulerat, se graviter deliquisse humili spiritu recognoscens, iterum cum obligatione simili per manum dextram Regia fide data, Ungarico more, similiter, et denuo se excommunicatum, et Regnum suum propter hoc iuste interdicto fuisse suppositum recognoscens, tactis sacrosanctis evangeliis iuravit, et renuntiando appellationibus, exemptionibus et impugnationibus quibuslibet; promisit etiam implere per omnia supradicta: sed nec hiis, non sine nota Regii nominis, prout decuit, observatis, miramur et mirando Celsitudini Regie compatimur et compaciendo dolemus, quod se famam Regalis nominis reprehensive inconstantie in Principe maxime lacerari remorsibus negligente, ac in vetita totiens non sine Dei offensa et inconstantia notabili relabente, predicta sic per se iurata totiens, et premissa et obligationibus roborata, ne dicamus, contempta reperiuntur omissa. Et demum audito, quod Celsitudo Regia se improvide appellationis refugio, immo potius diffugio commiserat, et pretextu appellationis huiusmodi, quasi baculo harundineo incautus inherens, non solum Legato non parebat eidem, sed se ipsum, necnon et alios ab eius Prelatorum sibi adherentium obedientia non absque note macula, interdum comminationibus, inductionibus, interdum penarum inflictionibus retrahebat: in eo potissime tanto graviori dolore perpungimur et anxiamur angustia, quanto incautius super hiis Regem se ipsum, animam et Regnum sua dicitur involuisse, unde progredi videtur in devium, et nisi resiliat, in ruinam. Nos itaque more pastoris de commisso nobis grege dominico, et salute Regia iuxta officii nostri debitum, ne videamur in eo ac Regno predicto negligere, quod in Catholicis Christianis amamus, sedulo cogitantes, ac licet nondum ad nos ex parte sua super prosecutione appellationis huiusmodi nuncii seu procuratores sui venerint, premissis absque intermissione temporis occurrentes, Celsitudinem Regiam, ne sub talibus nubibus cespitando precipitetur pastoris ministerio non auditus, ad suam et Regni sui salutem sub spe summi patris, promptis adhibitis studiis prevenimus. Attendat igitur se ipsum, et videat, quod dicitur, dum auditur, quod Regalis domus Ungarica, que consuevit athletas Christi contra infideles producere, ac insurgere ad reprimendam astutiam barbarorum, et que viros enutrivit electos, catholica fidei professores, Deum et matrem Ecclesiam reverentes, cultores iustitie, religionis Christiane servitores precipuos, et piorum operum sedulos sectatores, tali et tanto, quod ex premissis colligitur, nefando contagio maculetur: attendat, quod in presenti negotio agitur causa Christi, a quo non est appellationibus divertendum; nam ipse scrutator cordium iudicat illas Deus. Quibus allegationibus se muniet, dum, ut dicitur, iuramentorum et tot promissionum violator, maxima contra fidem, libertatem ecclesiasticam, in notoriis, insuper in eo eitam, quod est tempore periturum, contra renuntiationem suam ac salutem propriam, sub pallio talis appellationis inobediens coram Christi Vicario presentatus. Respuunt interdum in talibus appellationes, nedum Divina, sed humana iudicia. Quibus se poterit apud iustum iudicem excusare suffragiis, dum salutem suam et Regalis nominis famam postposuisse sic dicitur; et patitur, quod sub suo pretextu in Regno sic catholico, unde conscripta sanctorum merita colit Ecclesia, et fluctuet fides Christi? quibus defensionibus poterit coram illo subsistere, qui patiens et humilis miseretur et comodat, et tandem provocatus ad iram, mucrone dure sententie ferit et deprimit obsistentes? Absit, quod Celsitudo Regia talibus contractetur insultibus. Absit, quod tantum Principem et sic clectum Regnum, sicque copiosam fidelium multitudinem periclitari nostro tempore videamus. O quanta producimus et quam amara suspiria, dum Celsitudinem Regiam ac dictum Regnum sic nobis cara, tantis videmus subiacere periculis! O quam profunde distrahimur, dum astutias infidelium, subtilius cogitamus, et quanto languore diffundimur, dum timemus nequitiam sitientium Christiani populi collidere veritatem: nam ipsi scismatici, cum Celsitudine Regia barbarico more luctantes, eidem se ipsos seditiosa calliditate subiciunt, ut tandem sibi subiiciant eius nominis claritatem. Ad que Divinam clementiam orationum suffragiis humiliter imploramus, ut dignetur ab oculis suis omnem nubem excutere, per quam posset in Celsitudine Regia superioris luminis bencficium impediri, ut exclusa tenebrarum caligine, quid sit et ubi, quid agat, quidve suis mereatur actibus, tam exteriori lumine contempletur, et nichilominus illius vices gerentes in terris, qui pro ove perdita ad flagella duci, clavis affigi, et tandem mortem subire voluit, ut mortem nostram moriendo redimeret, et quas prothoplasti delicto meruimus, miserias tolleret infernales: nos et fratres iidem non solum in hiis adhibere, que videbuntur oportuna remedia, sed nos ipsos etiam, prout tenemur, pro conservatione catholice fidei, si expedierit, exhibere proponimus, ut Regis et Regni prefati salutem, etiam si oportuerit, non solum spiritualibus, sed temporalibus correctionibus procuremus. Et licet speremus in bonorum omnium directore, quod ipse Celsitudinem Regiam reducet ad gratiam et diriget per suorum semitam mandatorum: si tamen, quod absit, in presenti varietate callesceret, firma fide tenemus, quod nobis aderit ipse propitius, et sua potentia prevalebit: digne quoque confidimus, sic vos ad Deum et matrem Ecclesiam sincera devotione fervere, et in Divinis beneplacitis radicatos, quod non solum Regem ipsum in talibus non foveretis flagiis, sed zelo fidei et fervore Christiane religionis accensi, potius in eius actus reprobandos insurgeretis pro conservanda gloria redemptoris; quod nos et dicti fratres oblata et Deo accepta gaudia, cum efficaci et devota Regali promptitudine de suis actibus, dante Domino, velociter colligamus: ipse quoque pius pater sibi placatus arrideat, solium et Regnum predicta solidet, dirigat et reformet, ac Celsitudinem Regiam dictumque Regnum ubertate fecundet, Rexque ipse progenitorum suorum sequens clara vestigia, quolibet nubilo fugato reluceat, et plene percipiens nominis Divini fragrantiam, et efficacius ad amorem eius allectus, ad bona celestis gratie valeat tamquam benedictionis filius pervenire, nec cogamur, quod faceremus invite, circa hec alia remedia cogitare. Verum quia sensibus nostris est illa sollicitudo continua, ut quantumcumque cetera orbis terre negotia, que nobis incumbunt ex Apostolice servitutis officio, diversimodo nostrum animum distrahant, spedialiter ad dictum Regem ac vos et statum vestrum mentis intima convertamus, et dum tantum Regnum et sic devotum populum fluctuare conspicimus, nequimus nobis requiem indulgere, cum talibus fluctibus principaliter fluctuemus. Et tandem post cogitatus varios et emissa suspiria ad Deum patrem spem nostram reducimus, et in vobis non indigne quiescimus, quos sentimus sincera devotione fervere, sperantes, quod nobis et vobis, patre patrum assistente propositis, tempora prosperitatis advenient, et augebuntur ad laudem sui nominis dies boni. Assumat itaque vestra devotio constantie spiritum, et singulorum animis robus virtutis adiciat, ne quibusvis anfractibus, inibi fides Catholica delitescat, sed vobis assistentibus dicto Legato et offirmantibus de bono in melius actus vestros, fides ipsa, fugatis scismaticis, gloriosius dilatetur. Super eo vero, quod dicto Legato laudabiliter et fideliter astitistis, puritatis vestre constantiam, devotionem perfectam, quam ad Deum geritis, et perfectionem, qua fidem ipsam excolitis, digne percipimus, et illas multipliciter in Deo commendantes, speramus, quod bonorum omnium retributor studia vestra oculo benigno respiciens, hec et alia, que ipso inspirante feceritis, vobis munificentie sue gratia multiplicatis manipulis conpensabit. Datum Rome apud Sanctum Petrum V. Idus Decembris, (Pontificatus nostri) anno secundo.
In e. m. dilectis filiis nobilibus viris Ducibus, Marchionibus, Comitibus et Baronibus ac uviverso populo, Christi fidelibus per Regnum Ungarie constitutis, venerabili fratri nostro Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato in commisso sibi officio fideliter assistentibus. Militantis etc. ut in proxima, verbis competenter mutatis, usque in finem.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 344. l. A pápa ugyan azon tárgyban IV. László királyhoz írt levelét lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 2. r. 572. l. és Theinernél id. m. I. k. 341. l.)