Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato salutem et Apostolicam benedictionem. Tue devotionis et fidei claritas lucidis patet operibus, accepta Deo et humanis laudibus attollenda. Sentimus enim, quod exaltationem catholice fidei plenis affectibus diligis, et eius existis promotor sollicitus, non variabili mutatione rerum et temporum, nec aliquo nubilo turbinis in virum alterum permutandus, propter quod preter Divine retributionis premium, Apostolice Sedis favorem, et gratiam per ipsorum operum evidentiam meruisti. Unde ab olim non immerito de tue puritatis constantia confidentes, ac de salute ... Regis et Regni Ungarie sedulo cogitantes, dudum intellectis tumultuosis motibus ipsius Regni et seditiosis tumultibus incolarum illius stb. (mint fenebb 58. sz. a.) remedia cogitare. Quocirca fraternitatem tuam presentibus excitamus, quatenus tamquam vir magnanimus audaciam et vigorem assumens, nulliusque timoris vel periculi consideratione, vel sub colore appellationis frivole interposite vel interponende lentescens, commissis tibi negotiis prudenter insistas, et illa in hiis maxime, que exaltationem catholice fidei, conservationem libertatis ecclesiastice, salubrem statum Regis et Regni predictorum respiciant, sub illius spe ac ducatu viriliter persequaris, qui sperantes in se nullatenus derelinquit, et sub observantia mandatorum eius in stadio huius vite currentibus bravium glorie repromittit. Datum Rome apud Sanctum Petrum V. Idus Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 344. l.)