Nos M. Palatinus Comes Supruniensis et Judex Cumanorum memorie commendantes significamus, quod causam, quam in octauis Sancti Jocobi Apostoli Symun filius Gregorij, Bacha, Petke, Vsoth et alij cognati eiusdem Symun de Fuk, et in alijs locis existentes, contra Comitem Dewecher de Alberth super facto mortis Nycolay fratris Symun prenotati mouere intendebant coram nobis, quia ijdem Symun et sui cognati supradicti ipsum Comitem Dewecher expertem et immunem sciuerunt et cognouerunt in morte Nycolay supradicti, ipsum Comitem Dewecher, coram nobis personaliter comparendo, super facto mortis prenotate preut eisdem ueraciter constitit, reddiderunt expertem et immunem ac per omnia expeditum; obligando se taliter, ut si processu temporum questionem aliquam super morte sepe nominata contra ipsum Comitem Dewecher vel suos successores mouere attemptarent, sine strepitu cuiuslibet iudicij pro calumpniacione haberentur. Assumpserunt eciam ijdem Symun, Bacha et alij sui cognati supradicti, ipsi Comiti Dewecher tercio die festiuitatis Sancti Regis nostras litteras patentes super morte prenotata concessas, litteris Cruciferorum de Alba confirmari, quas si die assumpto non intenderent dare et confirmate, iudicio decem marcarum subiacerent; nos autem tanquam iudicem, et nostrum pristaldum, Symun et sui cognati placare tenebuntur. Datum super Veterem Budam sexto die termini prenotati, anno Domini Mş. CCş. septuagesimo nono.
(A sz. fehérvári keresztesek konventje átíratából. Érdy.)