Nos Capitulum Chazmensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presencium per tenorem intimamus, quod Comes Stephanus filius Belus vice et nomine Belus filij Belus fratris sui a parte vua, et Comes Mohor ab altera, ad nostram in festo Purificacionis Beate Virginis personaliter accendentes presenciam, exhibuerunt nobis litteras domini Nicolay Bani tocius Sclauonie, in quibus exponebatur, quod dictus Belus filius Belus racione dotis nouerce sue, filie Apa Bani, sororis videlicet ipsius Comitis Mohor, quam idem ex permissione ipsius domine supra dictum Belus requirebat, daret et solueret in die Cinerum viginti marcas coram nobis. Continebatur eciam in hijsdem litteris Bani, vt eodem die et termino idem Comes Stephanus cum prefato Balus super eo, quod Comes Belus, maritus dicte domine, duo monilia aurea eiusdem domine pro suis negocijs nominatim non expositis prestare debeat sacramentum. Qui quidem Comes Mohor licet coram nobis personaliter astans protestatus fuerit, vt predicte niginti marce eidem domine per Belus prefatum ex integro date sint et solute; tamen nos, prout expediebat, in argumentum iusticie euidencioris, et cautele amplioris, nostrum hominem, videlicet Thomam sacerdotem chori nostri ad requirendam eandem dominam duximus transmittendum; qui homo noster postmodum ad nos reuersus dixit, quod predicta domina per ipsum super facto premisse solucionis requisita responderit et publice fuerit confessa; ut sibi per dictum Belus priuignum suum super dote sua, predictis uiginti marcis ab eodem ex integro receptis, per omnia et in omnibus fuisset satisfactum, et quod idem Belus super facto duorum monilium pro quibus, vt premisimus, cum dicto Comite Stephano iurare debuit, satisfaccionem sibi congruam et condignam exhibuisset, et per omnia super premissis fuerit expeditus. In cuius facti memoriam pleniorem et robur presentes concessimus sigilli nostri patrocinio conmunitas. Datum sabbato post festum Purificacionis Beate Virginis supradictum, anno Domini millesimo CCş. LXXş. nono.
Jegyzet. Elhalványúlt irású bőrhártya, melynek alúl fölhajtott hártya hasadékaiból fehér és zöld selyemről azon kerek pecsét függ, mely utóbb más modorú pecséttel cseréltetett föl. A kékkői levéltárban: Fasc. A. n. 4. Érdy.