Nos Comes Paulus filius Comitis Menzeu, Barch, homo M. Palatini, et Clemens Comes vduornicorum de Symigio, ad reambulandas terras vduornicorum domini Regis, et eisdem restituendas, a domino Rege et M. Palatino deputati et transmissi, damus pro memoria, quod cum nos in Comitatu Symigiensi terras vduornicorum reambulassemus, inter cetera quandam terram - - vocatam a filiis Comitis Ipoliti, Vgra videlicet Nicolao et Valentino Comitibus, presentibus jobagionibus vduornicorum et vduornicis - - - - - - - reambulauimus - - - - statu, quo antea dominum Regem et vduornicos - - - - jobagiones vduornici et vduornici - - - - - - - - - metis - - - - - incipiunt primo et principaliter progradientes in loco - - - - - - - - Episcopi - - - - orientalem, usque uerticem montis et ibi - - - - - - terree, et meando usque longitudinem - - - - - - due mete. Deinde meando similiter per longitudinem - - - ad partem orientalem sunt due mete - - - descen - - - - - prope ad Hydus in fine fimatarum terrarum in una magna arbore piri, ubi sunt due mete; et ibi a parte meridionali remanet vduornicis, a parte vero Bolotun hereditaria terra filiorum Comitis Ipoliti predictorum; et ibi transit ultra aquam Hydus ad partem orientalem, vbi sunt due mete terree; deinde iuxta aquam vadit uersus meridiem, et ibi juxta eandem aquam sunt due mete; deinde meando sunt iterum due mete; et adhuc similiter meando sunt due mete; et ibi a parte occidentali aqua remanet vduornicis, a parte vero orientali terre filijs Comitis Ipoliti, et in eadem aqua vduornici habent duo molendina, et sic terminatur. Datum anno gracie Mş CCş LXXş nono.
(Máté nádor ugyanazon évi okmányából, melynek igen megrongált eredetie találtatik a nemzeti muzeum kézirati gyűjteményében.)