Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Eorum digne peticionibus condescendit Regia Celsitudo, quorum fides et deuocio certis claruerunt experiencie documentis, quique Regiis ministeriis iugi famulatus obsequio absque uariacionis nota dinoscuntur sinceritatis studio adhessise. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod recensitis laudabilis fidei puritate solideque deuocionis famulatu dilecti et fidelis nostri magistri Pascasij Prepositi Posoniensis, quibus idem nostre se Celsitudini dinoscitur ab euo nostre puericie fideliter dedicasse, considerantes maxime, quod idem Prepositus inter alia fidelitatis sue studia, que in omnibus nostris et Regni nostri agendis sue commissis fidei laudabiliter exhibuit et impendit, in negocio reconciliacionis nostre cum venerabili patre domino Philippo Firmano Episcopo, Apostolice Sedis Legato gratum Deo et nobis prebuit famulatum, reducendo nos industrie sue monitis et induccionibus salutaribus cum eodem domino Legato ad pacis et concordie unitatem; nos peticionibus ipsius Prepositi et meritoriis obsequiis liberaliter inclinati, quandam terram castrensium Castri nostri Posoniensis Zelinch vocatam, in qua olim Bard residebat, contiguam et commetaneam terre Ecclesie Sanci Saluatoris de Posonio similite Zelinch vocate, qum nos olim eidem Ecclesie dinoscimur contulisse, in aliqualem suorum recompensacionem meritorum, cum eidem Preposito in amplioris munificencie beneficiis propter sua obsequiosa merita teneamur, sibi et per eum Ecclesie sue predicti Sancti Saluatoris, a jure castrensium et jurisdiccione Castri Posoniensis absolutam penitus et exemptam, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis donavimus, dedimus et contulimus jure perpetuo possidendam; facientes eundem Prepositum tam suo, quam predicte Ecclesie sue nomine in vacuam et corporalem possessionem dicte terre per Petrum Magistrum Dapiferorum nostrorum, Comitem Posoniensem et Musuniensem, dilectum et fidelem nostrum, sub testimonio Strigoniensis Capituli introduci. Vt igitur hec nostra donacio seu collacio robur optineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datur per manus magistri Batholomei dilecti et fidelis nostri, aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo octvagesimo, Regni autem nostri anno VIII., XV. Kalendas Septembris, Indiccione VIII.
(Hártya. A pecsét veressárga zsinóron függött Pozsonykáptalani magánlevéltár Capsa C Fasc. 5. Nro 47. Kivonata Fehérnél Cod. dipl. V. k. 3. r. 74. l. Knauz.)