Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Gallicie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Licet Regia pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, prosequi debet munificencia ampliori, ut alii eorum exemplo inuitati ad fidelitatis opera vehemencius accendantur. Igitur ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus pervenire; quod Paulus, Rolandus, Lampetrus, Blasius, ac alij fratres eorum, filij Grb de Heche, fideles nostri, quandam terram castri nostri Zulgaiauriensis ad duo aratra sufficientem, Heche vocatam in Comitatu Jauriensi existentem, vacuam, ut dicebant, et habitatoribus a tempore Tartarorum destitutam, a nobis pecierunt sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis veritas non constabat, vtrum vacua sit, et nostre collacioni pertinens, fidelibus nostris Capitulo Jauriensi in litteris nostris dedimus in mandatis, ut hominem ipsorum mitterent, cum Johanne filio Chenke, homine nostro de Eurkeu pro testimonio fidelem, coram quo idem homo noster rehambularet ipsam terram, presentibus commetaneis et vicinis, et si eam vacuam inveniret, et a tempore Tartarorum habitatoribus destitutam, statueret eisdem sine preiudicio iuris alieni, et si non fieret contradictum; contradictoribus ad nostram presenciam evocatis ad terminum competentem, et posthec diem citacionis et terminum, nomina contradictorum, qualitatem et quantitatem ipsius terre nobis rescriberent seriatim. Qui postmodum nobis rescripserunt, quod receptis litteris nostris debito cum honore, cum predicto homine nostro ipsorum pro testimonio misissent hominem fidelem, coram quo idem homo noster predictam terram castri nostri Zulgaiauriensis Heche vocatam, vacuam inventam et a tempore Tartarorum habitatoribus destitutam, ad duo aratra sufficientem statuisset eisdem Paulo, Rolando, Lamperto, Blasio, ac alijs fratribus ipsorum nullo contradictore existente. Nos igitur, qui ex officio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, et unicuique pro meritis respondere, considerantesque servicia ipsorum meritoria, Pauli videlicet, Rolandi, Lamperti et Blasij, et specialiter que ijdem contra Teotonicos, per quos castrum nostrum Jauriense fuerat occupatum, qui ad perpetrandas destrucciones et spolia ac incendia commitenda de ipso castro Jauriensi exierant, ubi dicti Paulus, Rolandus, Lampertus et Blasius pro defensione incolarum Regni nostri viriliter dimicantes, quosdam ex ipsis Teotonicis captivatos nobis adducendo, quosdam vero in fugam convertendo, multos captivos hominum Regni nostri de captiuitate dictorum Teotonicorum liberarunt; vbi eciam letalia in se vulnera receperunt. Pro huiusmodi igitur fidelitatibus et serviciis eorum, et alijs in diuersis expedicionibus Regni nostri laudabiliter impensis, prefatam terram sub certis metis et antiquis, cum utilitatibus et pertinencijs suis, eisdem Paulo, Rolando, Lamperto, Blasio et omnibus fratribus suis uteriris, et per eos ipsorum heredibus, eorum heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo possidendam. Vt autem huius nostre donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporum possit per quempiam in irritum revocari, presentes concessimus literas, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Bartholomei aule nostre Vide-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo CCş octuagesimo secundo, sexto Idus Julij, Indiccione Xa, Regni autem nostri Xş.
(Czech kézirataiból.)