Martinus Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio Ladislao Regi Ungarie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut porrecta nobis ex parte tua petitio continebat, venerabilis frater noster Philippus Firmanus Episcopus, tunc in illis partibus Apostolice Sedis Legatus, ea occasione, quod ipse in personam tuam, quamquam post appellationem pro parte tua ad Sedem Apostolicam legitime interiectam, excommunicationis sententiam promulgaret, in nonnullis Regni tui Ecclesiis tunc vacantibus, quarum Patronus existis, aliquos in plebanos, in quibusdam vero Rectores instituit a te minime presentatos: quare a nobis humiliter postulasti, ut providere in hac parte tibi, ne per hoc imposterum iuris tui tibi competentis in ipsis Ecclesiis dispendium patiaris, de oportuno remedio paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus favorabiliter annuentes, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut, premissis veris existentibus, per institutiones huiusmodi taliter factas in sepedictis Ecclesiis ab Episcopo memorato nullum tibi, tuisve successoribus possit generari preiudicium vel obstaculum interponi, quominus, quotiens Eclesias ipsas vacare contigerit, ad eas idoneas personas, prout ad te pertinet, et consueuit hactenus fieri, representes. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum apud Montem-Flasconem V. kalendas Septembris. (Pontificatus nostri) anno secundo.
(IV. Márton pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 350. l.)