Nos M. Palatinus Comes Posoniensis, Soproniensis, Simighiensis et Judex Cumanorum tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod filii Comitum Udvarnicorum ad nostram accedentes presenciam retulerunt: quod cum iuxta antiquam et approbatam libertatem eorum sub vexillo Regio, tamquam Regales servientes exercituare debuissent, et ad presenciam Palatini sub testimonio Capitulorum - aliorum locorum conventualium - in omnibus causis - et non per generales prestaldos Udvarnicorum evocari; nunc post mortem Regis Stephani inclite recordacionis in suis libertatibus plurimum essent contra iusticiam agravati, petentes instantissime, ut ipsos libertati eorum antique et approbate restitueremus equitatis gracia svadente. Sciscitari siquidem, et certificari volentes, utrum dictis eorum veritas in hac parte suffragetur nec ne, scivimus et comperimus, quod ipsi filii Comitum Udvarnicorum juxta ordinacionem Serenissimi Regis Stephani sub vexillo Regio exercituare tenerentur, sicut ipsorum libertas reuirebat antiqua et approbata, et ad presenciam Palatini cum testimonio Capituli citari. Nos itaque eosdem filios Comitum Udvarnicorum in suis libertatibus illesos conservare cupientes libertati eorum antique reddidimus et restituimus pleno iure, volentes: quod sub vexillo Regio exercituare teneantur, et generalis prestaldus Udvarnicorum nec descendere possit super ipsos, nec eciam eos judicare, vel citare, sed citentur iuxta liberatem eorundem. Datum Albe in crastino Sancti Bartholomei anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo.
(Bartal, Csallóköz történeti vázlata, Pest 1860. 38. l.)