Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Posoniensis Ecclesie oraciones in domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peuenire, quod Petrus filius Centew de villa Vzur coram nobis personaliter comparens confessus est oraculo uiue uocis, quod quia pater eius predictus Centeu in lecto egritudinis existens diem extremam volens operibus misericordie sublevare, quemdam seruum suum empticium Bed nomine, filium Zegew, perpetue in filios filiorum donauerit et restituerit libertati, sic et idem ipse Petrus pro Deo et pro remedio ac salute anime patris sui et eciam pro remedio anime sue eundem Bed eciam coram nobis presencialiter constitutum reddidit et restituit libertati, dando eidem plenam et liberam facultatem vbicunque et apud quoscunque voluerit commorandi, ita quod de cetero nec ipse Petrus, nec filij sui uel heredes seu successores, nec cognati uel consanguinei seu extranei ipsum Bed racione pristine seruitutis possint uel debeant aliquatenus molestare, sed idem Bed a nexu pristine condicionis sue penitus exutus cum omni posteritate sua perpetua gaudeat libertate testimonio presentis priuilegij perhemniter valituri. In cujus rei testimonium et firmitatem presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Mş. CCş. octuagesimo secundo in tercia proxima post festum Sancti Johannis Baptiste.
(Hártya. A zöld selymen függött pecsét hiányzik. A pozsonykáptalani országos levéltárból. Capsa XIV. Fasc. 23. Nro 18. Knauz.)