Ladislaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendamus significantes quibus expedit vniuersis presencium per tenorem: Quod nos propter merita seruiciorum Comitis Mathie, Irenei, Olber, Johannis, Pauli et Stephani fratrum suorum, que ijdem in diuersis Regni nostri expedicionibus constanter impenderunt et deuote, possessiones eorum Cheyne, Kazaar, Path, Chemerei, Füzes, Ey et Zarvaskend vocatas in Comitatu Castri ferrei existentes, quas ijdem ex collacione Bele aui nostri eminentissimi felicis recordacionis se dicunt possidere, et per dominum Stephanum patrem nostrum confirmatam esse collacionem aui nostri antedictam, eisdem reliquimus imo contulimus in perpetuum possidendas et habendas in filios filiorum ero modo eaque plenitudine, quemadmodum ex collacione et confirmacione aui nostri et patris nostri dignoscuntur possedisse; ita vt si idem Comes Mathias sine herede decesserit, ijdem Ireneus, Johannes, Olber, Paulus et Stephanus sine inquietacione cujuslibet in perpetuum possidere valeant pariter et habere possessiones antedictas. Datum in Chojne in die Cinerum anno Domini MşCCşLXXXş tercio.
(IV. László király ugyanazon évi megerősítő okmányából.)