Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Domasa (így) filius Zologus de Karcha ab una parte et Michael filius Bodow quondam Comitis vduornicorum de Chollokuz pro se et fratribus suis ab altera coram nobis constituti sunt confessi, quod licet olim super dote et dotalicijs sororis ipsius Domasa Peech vocate, relicte Martini fratris eiusdem bodow Comitis, nec non super rebus paraffernalibus - - per eundem Domasa ad ipsum Bodow Comitem fuisset mota materia questionis, ad ultimum tamen super eadem dote et dotalicijs et rebus cum predicta domina asportatis inter ipsos amicabilis composicio in viginti quinque marcis facta fuisset, mediantibus probis viris, quas videlicet viginti quinque marcas prefatus Domasa ab ipso Bodow Comite iam dudum coram nobis se asseruit plenarie recepisse, reddens in nostri presencia ipsum Bodow Comitem et Michaelem filium suum simul cum fratribus suis super eadem dote et dotalicijs, necnon eciam super rebus cum prefata sorore sua - - penitus expeditos; obligando se, quod quicunque in posterum ipsum Michaelem et fratres suos racione eiusdem dotis et dotalicijs (így), necnon eciam super rebus predictis inpetere attemptaret, ipse Domasa teneretur eos expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo CCş octuagesimo tercio.
(Hártya. Az írás ellevén már mosódva, csak nagy bajjal volt olvasható. - A pecsét veres selymen függ. - Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 22. Nr. 13. Knauz Nándor.)