Nos Opour Woyuoda T(ransiluanu)s, Comes de Zonuk memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod villicus et hospites (de Dees)war, ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis priuilegium domini nostri Ladislai illustris Regis Hungarie su(per liberta)te eorum datum et concessum, videlicet, quod a iurisdiccione Comitis de Zonuk, Curalis Comitis, et jobagionum eiusdem Castri, penitus sint exempti ita, quod ipsos non possint iudicare, sed in causis omnibus inter ipsos exortis, uillicus eorundem iudicabit pro tempore constitutus; et petiuerunt a nobis diligenti cum instancia, vt eosdem in ipsa libertate per dominum Regem eisdem data et concessa conseruaremus. Nos igitur peticionibus dictorum hospitum iustis et legitimis annuentes predictum priuilegium ipsorum libertatem continentem (így) ratum per omnia habentes, vt tenemur, et acceptum, eosdem hospites in premissa libertate uolumus et intendimus gratulari. Dicimus eciam, quod causas extraneorum, si ibidem aliquas contingat habere, idem villicus indicabit; plures eciam articulos, quia longum erant ad scribendum ipsum priuilegium tenente, et habente. Datum anno Domini MşCCş octuagesimo iij-o.
(Eredetije Dézs város levéltárában. Szabó Károly.)