Nos Rolandus Voyauoda Transsiluanus, Comes de Zonuk, memorie commendantes significamus quibus expedit vuiuersis presencium per tenorem, quod nos hospites de uilla Deeswaar, dimisimus et reliquimus permanere pacifice in eisdem libertatibus, quas in priuilegijs domini Stephani Regis, pie memorie, et domini nostri Ladislai incliti Regis Hungarie, super libertatibus predictorum hospitum confectis, per eosdem hospites nobis exhibitis et perlectis, plenius uidimus contineri, quemadmodum eciam temporibus aliorum Voyauodarum Transsiluanorum, antecessorum nostrorum, sicut in litteris patentibus eorundem, ipsis hospitibus super hoc concessis et nobis exhibitis, contineri uidimus, dicti hospites in suis libertatibus, per predictos Reges, eisdem concessis atque traditis, dinoscuntur permansisse. Ita videlicet, quod Comes de Zonuk, qui pro tempore per nos fuerit constitutus, uel officialis siue viceiudex eiusdem, in nullo articulo causarum, quocumque modo inter ipsos hospites emergencium, eosdem ualeat iudicare, uel aliquatenus perturbare, contra formam priuilegiorum, Regum predictorum, sed omnes causas inter ipsos emergentes, villicus earum, qui pro tempore per eosdem constitutus fuerit, iudicandi liberam et securam habebit facultatem. Si uero villicus ipsorum, aliquibus extraneis iusticiam facere denegaret, extunc ipse villicus ad Regiam uel ad nostram presenciam super hoc euocetur, ut omnibus querulantibus de eodem, per dominum Regem, uel per nos, iusticie complementum ordine iudiciario impendatur. Datum in Deeswaar, in festo Beati Thome Apostoli, anno Domini MşCCş. octuagesimo quarto.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. 136. lap.)