170. Grebil István Vros fiának özvegye jegyjószágát sogorának Jánosnak hagyományozza. 1284.

A B C D

Vniuersis Christi fidelibus (presens scriptum inspecturis Capitulum) Ecclesie Posoniensis oraciones in Domino Ihesu Christo. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus (peruenire, quod venientes nostram in pre)senciam personaliter Johannes filius Vros de Mogor, et Dyonisius filius Johannis de Bezene, nos rogauerunt humiliter et attente, quod nos vnum ex nobis ad dominam Gredil filiam Johaunis, sororem predicti Dyonisij, relictam Stephani filij Vros in lecto egritudinis existentem, coram quo domina ipsa suum conderet testamentum, mittere dignaremur. Nos uero ipsorum peticionibus annuentes misimus dicretum Laurencium presbiterum sacerdotem Ecclesie Crucis Sancte de Gutor ad audiendum et videndum ordinacionem testamenti domine supradicte; qui postmodum ad nos reuersus nobis exposuit oraculo viue uocis, quod ipsa domina Gredil, licet valida corporis egritudine fuerit aggrauata, mente tamen sana seusuque superstite inter ceteras ordinaciones sui testamenti dotem suam et dotalicia ac res parapharnales, quas tempore tradicionis sue secum portauerat, ipsi Johanni pro eo, quod quia idem Johannes cum omni honore semper ipsam dominam tractauerit et fauore, et maxime pro salute anime sue, in tribus marcis et dimidia marca relaxasset, et quod ipsam pecuniam ab ipso Johanne plenerie recepisset, aduertendo, quod Dyonisius supradictus frater eiusdem domine, qui litem super ipsis dote et dotalicijs mouere contra ipsum Johannem intendebat, renunciauerit omni liti et accioni, promittentes firmiter tam ipsa domina, quam Dyonisius prenominatus, quod nec ipsi, nec alij proximi sui ullo unquam tempore ipsum Johannem, uel suam posteritatem racione dotis et dotaliciorum, ac rerum parapharnalium possint uel debeant molestare; si quis autem ausu temerario eundem Johannem, uel suam posteritatem pro ipsis dote et dotalicijs ac rebus parapharnalibus processu temporum perturbaret, ijdem Dionisius et domina soror sua tenebuntur eum expedire proprijs laboribus et expensis, sicut ad hoc in presencia eiusdem hominis nostri se firmiter obligarunt. Datum anno Domini Mş CCş octuagesimo quarto.

(Szakadozott elmosódott hártyán írva csak nagy nehezen olvasható. A zárjel közti szavak kitépetve, értelem után irattak ide; vöröszöld selymen függ a még ép pecsét. - Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 22. Nr. 15. Knauz.)