Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regali dignum est (honore) et expediens eos, quiin seruiciis dominicis se exercent, munificencia gratulari, vt eo exemplo ceteri inuitati ad maiora fidelitatis opera perducantur, discantque suo naturali domino efficacius adherere. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Chepanus et Iwanch filij Zeud, jobagiones tawarnicorum nostrorum de Karumpha ad nostre Maiestatis accedentes presenciam, humiliter supplicando postularunt, vt eos propter merita suorum seruiciorum, et fratres eorum, filios Zeud, nec non ipsum Zeud patrem ipsorum, et per ipsos Baas filium Poka, et Petrum filium Pauli, et fratres eorundem, Stephanum caluum, et fratres eius Johannem filium Elbeus, nec non Pous filium Martini, et fratres ac cognatos eorundem, a jobagionatu tawarnicorum predictorum eripere et eximere, et in numerum nobilium et Regalium seruiencium nostrorum de benignitate Regia transferre dignaremur. Nos enim, cui interest metiri merita singulorum nobis famulancium, et vnicuique iuxta exigenciam suorum meritorum respondere, considerantesque servicia ipsorum Chepani et Iwanch meritoria, quibus a primeuis puericie eorum temporibus sine aliqua intermissione iugiter in aula nostre Maiestatis famulando nobis studuerunt complacere, et specialiter eo tempore, quo Tartari, capitales Regni nostri inimici, tyrannica feritate adierant Regnum nostrum, ijdem Chepanus et Iwanch se diuersis casibus fortune submittentes pro defensione Corone Regie Maiestatis, non verentes personam, neque mortem, contra ipsos Tartaros uiriliter dimicantes, non sine cruoris eorum effusione fideliter impenderunt et deuote, prefatos Chepanum et Iwanch, aliosque fratres ipsorum, filios Zeud, nec non ipsum Zeud patrem ipsorum, et per eosdem Baas filium Poka, Petrum filium Pauli, et fratres eorundem, Stephanum caluum, et fratres eius Johannem filium Elbeus, nec non Pous filium Martini, et fratres ac cognatos eorundem, et per eosdem suos heredes heredumque suorum successores simul cum terra eorum Karumpha vocata de pristina eorum condicione, videlicet de jobagionatu tawarnicorum pure et simpliciter eximentes, in numerum, cetum et collegium nobilium et Regalium serviencium nostrorum duximus transfferendos; ita vt de cetero ijdem Chephanus et Iwanch, et ceteri fratres ac cognati eorum predicti, ila et eadem gaudeant libertate qua ueri et primi nobiles Regni nostri gratulantur sub vexillo Regio militantes. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Thome dei gracia Episcopi Waciensis aule nostre Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, Regni autem nostri anno tredecimo, quintodecimo kalendas Augusti.
(Eredetie a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)