Honorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus ... Priorisse et Conuentui Sororum inclusarum Monasterii Sancte Marie in Insula Danubii, Ordinis Sancti Augustini secundum instituta, et sub cura fratrum Ordinis Predicatorum viventibus, Vesprimiensis Diocesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod clare memorie Bella Rex Ungarie ius patronatus Ecclesie Sancta Marie in Monte Budensi, Vesprimiensis Diocesis, tunc ad ipsum petrinens, et quicquid iuris in eadem Ecclesia, quam fundaverat, obtinebat, vobis et Monasterio vestro in ipsius Ecclesie fundatione pro vestra sustentatione Regia liberalitate concessit, vosque extunc duas partes proventuum ipsius Ecclesie percepistis, clericis servientibus in eadem Ecclesia reliquam tertiam percipientibus portionem. Demum autem venerabilis frater noster ... Archiepiscopus Strigoniensis, asserens, que de nouo fundantur in Regno Ungarie, ex donatioue Regia ad eum quad spiritualia immediaie spectare, non sine vestro gravamine postmodum ordinavit, ut predicti clerici duas partes, vos vero tertiam partem perciperetis usque ad triennium proventuum predictorum, et extunc nullam perciperetis de ipsis proventibus portionem, nisi infra dictum triennium vos super hoc a Sede Apostolica obtinere contigerit gratiam specialem. Nos itaque volentes vobis ac monasterio vestro paterna in hac parte sollicitudine providere, vestris supplicationibus inclinati, ut premissis ueris existentibus, non obstante, quod prefatum triennium, ut asseritis, est elapsum, predictam tertiam partem iuxta huiusmodi ordinationem dicti Archiepiscopi petpetuo percipere ac tenere libera valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Tibure X. kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno primo.
(IV. Homorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 353. l.)