In nomine Christi Amen. Anno Natiuitatis millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, indiccione quarta decima, in Ecclesia Sancti Johannis de Duyno die sexto intrante Junio; presentibus dominis Wolrico de Riffenbergh, Andrea de Peunia, Gebardo de Eberstayn, Johanne Geno, Andrea Grusoni et Bertholameo Gritti, Petro Mangono de Forliuio, et aliis testibus conuocatis atque rogatis. Cum humane fragilitatis condicio sit mobilis ad instabilitatem, necesse est, gesta hominum utilia scripture testimonio confirmari. Nouerint igitur vniuersi, quod cum inter virum Illustrem dominum Albertum Comitem Goricie ex una parte, et virum Egregium dominum Albertinum Mauroceno de Venecia, nuncium, actorem, et procuratorem pro Illustri domino Andrea, Dei gracia Duce Sclauonie, nepote olim Serenissimi domini Andree Regis Hungarie, sicut patet publico procuracionis instumento, scripto manu Placiti condam Bertholamei Imperiali auctoritate Notarii, anno Domini nostri Jhesu Christi a Natiuitate eiusdem millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, indiccione quartadecima, die ultimo mensis Maij ex altera, matrimonium contrahi sit promissum, videlicet quod idem dominus Comes Albertus sua spontanea uoluntate promisit fide manuali in manibus dicti domini Albertini, dare filiam suam dominam Claram in vxorem prenominato Illustri domino Andree Dei gracia Duci tocius Sclauonie secundum quod decebit utrumque, et idem dominus Albertinus, auunculus eiusdem domini Ducis, nomine ipsius dictam dominam Claram filiam prefati domini Comitis, nominato domino Andree nepoti suo acceptauit accipere in vxorem; et eum predicti domini Dux et Comes simul conuenerint, predictum matrimonium per corporale sacramentum tactis Sacrosanctis Euangeliis debent et tenentur perducere ad effectum. Ad hec quidem stabilienda et effectui demandanda, de uoluntate parcium predictarum nobiles viri domini Hugo de Duyno et Jacobus de Ragonia pro parte domini Comitis predicti in animam ipsius Comitis, et egregij viri domini Albertinus Mauroceno supradictus et Marinus Pasqualiquo pro parte predicti domini Ducis in animam ipsius domini Ducis, super altare predicti Sancti Johannis, tactis Cruce et libro, ad Sancta Dei Euangelia iurauerunt, omnia que dicta sunt effectui mancipare, et eciam in animabus eorum jurauerunt dare opem et operam pro posse, quod predictum matrimonium legittime consumetur; et ad quorum euidenciam et maiorem stabilitatem predictus dominus Albertus Comes, et dictus dominus Albertinus Mauroceno uice, nomine et loco predicti domini Ducis fecerunt presens instrumentum sigillorum suorum pendencium munimine roborari. Et huius tenoris instrumenta duo sunt, quorum parcium predictarum quelibet habet vnum, confecta per me subscriptum Notarium et subscriptum per Ottolinum de Justinopoli Notarium, et confecta per dictum Ottolinum de Justinopoli Notarium et subscriptum per me Marcum Siboto infrascriptum Notarium.
(Jegyzői jegy) Ego Marcus Siboto, Imperiali auctoritate Notarius et Ducalis aule Venecie scriba, predictis omnibus interfui et rogatus scripsi ac meo signo solito roboraui.
(Jegyzői jegy) Ego Otolinus Justinopolitanus, Imperiali auctoritate Notarius, hiis interfui, et rogatus scribere me subscripsi.
(Eredetie, melytől két pecsét függ, a bécsi cs. k. titkos levéltárban. Kiadta Firnhaber a bécsi cs. academia Archivuma II. kötetében Bécs 1849. 201. l.)