A. B. C.
Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Dominicus filius Duha pro se et pro Nicolao fratre suo ab una parte; domina relicta eiusdem Duha et Egidius frater eiusdem relicte ab altera coram nobis personaliter constituti super dote et dotalicijs ac rebus parapharnalibus ipsius relicte in rebus que subsecuntur, uidelicet tribus marcis, in duobus bobus, uacca cum uitulo, quindecim ovibus, decem porcis, septem satis autumnalibus et duabus uernalibus, et quadraginta saponibus (?) frugum per composicionem proborum uirorum confessi sunt in nostri presencia concordasse, quod singula omnia eadem relicta a predicto Dominico se recepisse, et ipsa in omnibus sibi satisfactum fuisse asseruit adeo et tam plene, ut in signum huiusmodi satisfaccionis ipsa relicta super dote et dotalicijs ac rebus secum aportatis eundem Dominicum et Nicolaum fratrem eiusdem coram nobis reddidit penitus expeditos; obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Dominicum et fratrem suum racione predicte dotis inpetere attemptarent, ipsa relicta et Egidius antedictus tenebuntur eos expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentessimo octuagesimo sexto.
(Hártya, vizfoltos, a pecsét elveszett. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 4. Nr. 8. Knauz.)