Honorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis Prepositis, Plebanis et aliis Ecclesiarum Prelatis ac Ministris, Guardianis et Custodibus, ac Capitulis et Conventibus Cisterciensis, Sancti Benedicti, Premonstratensis, Predicatorum et Minorum fratrum, ac aliorum ordinum et universo Clero ac Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani, Militie Templi et Sancte Marie Theotonicorum Magistris, Preceptoribus et fratribus per Regnum Ungarie ac circumpositas provincias constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Si sparsa semina etc. ut cupre verbis competenter mutatis usque reducat. Ut igitur idem Archiepiscopus tanquam Christi operarius utilius proficere valeat, universitatem vestram rogamus et hortamur, quatenus attendentes, quod per hoc posset Catholice fidei deperire, contra Tartaros, Sarracenos, Neugerios, Paganos et alios predictos eidem Archiepiscopo ad requisitionem suam sic favorabiliter assistere studeatis, quod huiusmodi repressi erroribus vobis cedat ad laudis titulos et salutem. Datum Rome apud Sanctam Sabinam IIII. Idus Martii (Pontificatus nostri) anno secundo.
(III. Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 355. l.)