Honorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Si sparsa semina de gremio Matris Ecclesie seminata carissimus in Christo filius noster L. Rex Ungarie Illustris colligeret, Divine gratie participatione sentiret, quod ipsa Ecclesia progenitorum suorum merita clara rememorans, eum baiulare ac lactare cepit ut filium, et tandem causa suggerente, maternis allocutionibus, ne sic clarum germen decideret, informavit ipsum ac direxit indefessis sollicitudinibus et studiis oportunis, specialiter a tempore felicis recordationis Nicolai Pape predecessoris nostri, prout ipsius predecessoris actus salutiferi representant. Sed prohdolor, sicut diversis scripturis et relatibus ac alias fama divulgante, amare percepimus, ipse Rex desertis progenitorum suorum vestigiis, fallibili collusione degenarans, licet interdum eiusdem matris exhortationibus acquiescere ore pretenderet, tamen in ruinam sponte prosilire dinoscitur, dum Deum contempnere non veretur, vel revereri contempnit, et alias in precipitium se devolvit, destructionem fame proprie non aspernans, cuius notabiliter prodigus, positus est in notabile spectaculum gentibus, ut tanquam criminosus mereatur a singulis denotari; pro eo maxime, quod religione Christiana postposita, vel potius abiecta, in contemptum Divini nominis se cum Tartaris, Sarracenis, Neugeriis et Paganis conversatione dampnata confederare se dicitur, specialiter vivendi cum eisdem Neugeriis norma sumpta, et abiecta, immo potius carceri tradita immaniter uxore propria, videlicet carissima in Christo filia nostra E. Regina Ungarie Illustri, deseviens in se ispum et Regiam domum Ungarie, que consuevit claris germinibus fecundare, in ipsius domus exterminium thorum fedare non metuit coniugalem, sicque, si premissis verita suffragatur, degit Divina et humana lege vetiti criminis labe pollutus in scandalum hominem, et redditur in conspectu superni nominis odiosus. Vnde cum ex iniuncto partorali nobis officio animarum curam gerere teneamur, dolentes et merito, si talem de predicto Rege reddere nos contingat in examine superni judicii rationem, et cupientes, ut salutis vitato dispendio, electorum aggregari consortio mereatur; fraternitati tue, de cuius circumspectione ac examinata probitate confidimus, iniungimus, ut in hac parte datas tibi a Domino virtutes exercens, predictum Regem a sic nephandis erroribus retrahas, et ad viam salutarem studiosa operatione reducas. Quocirca mandamus, quatenus si dictus Rex predictam Reginam a carcere liberatam resumere, ac, ut predicitur, tute tractare noluerit, tu eum ad id per censuram ecclesiasticam auctoritate nostra compellas, non obstante, si eidem Regi a sede apostolica si Indultum, quod excommunicari, vel terre ipsius interdici non possit per litteras apostolicas non facientes etc. usque mentionem. Datum Rome apud Sanctam Sabinam IIII. Idus Martii (Pontificatus nostri) anno secundo.
(III. Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 355. l.)