Capitulum Ecclesie Beati Michaelis Transsilvane, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo qui salutem operatus est in medio terre. Vt gestis hominum, seu actibus rite ac legitime celebratis, studiosa malignorum cupiditas nequeat obuiare atque novercari, ipsa gesta vel acta ad cautelam litterarum patrocinio consueuerunt roborari, ut in posterum minime titubent, seu vacillent. Propterea ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam posterorum harum serie uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Buken Comes, Barlabas, Nicolaus, et Gregorius filii eiusdem de Gald ex permissione et uoluntate commetaneorum suorum, magistrorum uidelicet Michalch, et Emur, in nostri presenciam astantium, quandam terram ipsorum Hewrimus uocatam, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis, iuxta Morisium adiacentem, Berga Comiti, ac filijs suis Kemen Comiti, Andree et Petro pro quindecim marcis, - - et plenarie acceptis ab eisdem, nec non heredibus heredumque successoribus eorundem, iure perpetuo, et inrevocabiliter possidendam sunt confessi. Obligantes insuper se, et assumentes ijdem Buken, et filij sui prenotati coram nobis, ut quicunque eosdem Bergam Comitem, et filios suos prelibatos, racione dicte terre impedirent, seu in ius euocarent proprijs sumptibus et laboribus eosdem expedirent, et in possessione pacifica terre memorate conseruarent indefesse. Ut igitur hec vendicio coram nobis facta robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam tractu temporis possit uel debeat immutari, ad instanciam et peticionem parcium, in testimonium rei geste, litteras nostras presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas, sub hijsdem tamen metis et terminis quibus ipsa terra ab antiquo per priores suos possessores exstitit limitata et possessa. Datum magistro Micaele Preposito Ecclesie nostre, Gregorio Cantore, Paulo Custode, Johanne Decano testibus. Anno Domini MCC. octogesimo septimo.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenb. z. Gesch. Siebenb. I. köt. 141. l.)