Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad vniversorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Tyrwardo villico, duodecim juratis ac vniuersitate civium Ciuitatis Posoniensis ab una parte, Jacobo quondam villico cive de eadem ab altera coram nobis personaliter constitutis, iidem Tyrwardus villicus, jurati ac vniversitas civium fuerint confessi, quod cum super terra existenti retro castrum Posoniense inter duos rivulos Wydurcha vocatos, habita, prout dicebatur, per ipsum J. villicum ex collacione Regia inter ipsos cives et eundem J. villicum fuisset questionis materia suscitata, licet super eadem terra inter eos fuisset diutius disceptatum, ad vltimum tamen reducti essent ad talem pacis et concordie vnionem; quod quia idem J. villicus assumpsisset et promisisset ad omnem promocionem, commodum, reformacionem et bonum statum Civitatis suam sollertem curam et sollicitudinem, consilio et auxilio indefessis serviciis sagaciter inpensurum, et vt ipsi cives ad hec omnia obnixius ipsum J. villicum allicere et adtrahare possent, ac de prompto eum efficerent prompciorem, predictam terram cum omnibus vtititatibus et pertinenciis suis eidem J. villico et omni posteritati sue reliquissent, et nunc eciam in maioris certitudinis evidenciam in nostri presencia singuli singulariter et vniuersi vniuersaliter ex parte sui et quoad ipsos reliquerunt et permiserunt pacifice et quiete in filios filiorum irrevocabiliter possidere perpetuo et habere. In cuius rei memoriam presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Datum in quindenis Beati Georgii Margiris anno Domini Mş. CCş. octuagesimo vijş.
(Az eredeti után, melyről a pozsonyi káptalan pecséte függ.)