Nos Capitulum Vesprimiensis Ecclesie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod constitutis coram nobis Comite Cybriano de villa Vrs pro se et pro fratribus suis ab una parte, et ab altera Comite Cheykat de villa Vsa similiter pro se et pro fratribus suis; per quos propositum extitit taliter et relatum, quod habita dissensione super terris ipsorum in dicta villa Vsa existentibus per composicionem proborum virorum talis inter ipsos facta diuisio extitisset; quod in ius et proprium Comitis Cybriani a parte septemtrionis, ad porcionem vero Comitis Cheykat a parte meridiei, per eorum consensum ipsius terre binis metis subscriptis separando seu distiquendo fuissent deuoluta (így). Incipit enim prima meta eiusdem terre iuxta terram eiusdem Comitis Cybriani a Stephano filio Stephani emptam, et terram ipsius Comitis Cheykat, vbi sunt due mete; et exinde procedit per quandam semitam, que ducit ad vineam, et in fine eiusdem semite sunt due mete; et progrediendo abhinc ad longitudinem vnius jugeris terre sunt due mete; demum declinat abinde ad partes occidentis ad quandam pirum, vbi sunt due mete; et deinde juxta quoddam virgultum protendit ad occidentem remanente ipso virgulto Comiti Cybryano,Comiti vero Cheykat terris arabilibus remanentibus, vbi sunt due mete; deinde porcedit per meridiem inter terminos vinearum et terrarum arabilium, et venitur ad arborem nucis, ubi sunt due mete; et de fine ipsarum vinearum vadit ad quandam arborem piri duos ramos habentis, vbi sunt due mete; abhinc autem tendit inter terminos terrarum arabilium et vinearum ad meridiem, vbi sunt due mete, quarum vna est sub arbore nucis in porcione Comitis Cheykat, alia vero sub arbore ilicis in porcione Comitis Cybriani; et deinde vadit inter vineas Comitis Otman et vineas dicti Comitis Cheykat ad arborem pomi, vbi sunt due mete antique; et inde ascendit ad verticem vinee Bud, et descendit inter vineas sacerdotis ad partes meridionales, vbi sunt due mete antique; abinde autem iuxta vineam Stephani, quam habet in valle, descendit ad vineam Detrici, et ibi sylua remanet in porcionem Comitis Cybriani; et juxta eandem vineam Detrici in magna via ascendit ad montem ad partes occidentis ad quandam rupem, que hegku uocatur; et ibi terminatur. Adiectum est eciam per partes, quod literas, si quascunque habent super ipsa terra prius emanatas, casse et friuole haberentur, et penitus contra alteram partem in notam calumpnie incidat, si exhibuerit aliquas litteras, eo facto. Dicimus eciam, quod eedem partes vsque reuolucionem presentis anni super premisse terre diuisione litteras nostras priuilegiales reciperc tenebuntur; quod si non fecerint, post annum presentibus minime valituris. Datum anno Domini MşCCş octuagesimo septimo in octauis Sancte Crucis.
(Eredetie a veszprémi káptalan levéltárában.)