Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissime in Christo filie Elene Regine Sclavorum Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Gratiam agimus gratiarum omnium largitori, quod sicut accepimus et utique acceptamus, ipso menti iue timorem sui nominis et amorem misericorditer inspirante, ab eo, qui solus habet in Regno hominum potestatem, dignitatis Regalis gloriam recognoscens, in Deum sinceram habes fidem, ac eius Ecclesiam zelo pietatis catholice veneraris. Hanc itaque fidem vigere in tua progenie cupientes, magnificos viros Stephanum et Urosium, Illustres Reges Sclavorum, natos tuos, per nostras litteras hortandos duximus et monendos, ut pie considerantes, quod una est fides, extra quam nullus omnino salvatur, et sine qua Deo impossibile est placere, ad ipsius veniant fidei unitatem, eamque fideliter teneant et observent, nichilominus populum sue ditioni Regis eterni potestate subiectum, ad eandem unitatem reducentes, in illius observatione suo exemplo laudabili, et piis inductionibus studeant conservare. Ceterum ut iidem Reges eorumque populus ipsum Dei filium Jesum Christum, suam gloriosam matrem ac fidei Christiane observationem agnoscant, dilectos filios, fratres Marinum et Cyprianum de fratrum Minorum Ordine, viros utique pauperes in hoc mundo, in fide divites et in lege Domini pelenius eruditos, cum predictis nostris litteris destinamus; ideoque Celsitudinem tuam rogamus et hortamur attente, in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus predictos Reges, natos tuos, ut devote redeant ad predicte fidei unitatem, et humiliter suscipiant nostra et predictorum fratrum salutaria minita, sedulis exhortationibus inducere non omittas, ipsosque in observantia 319et perseverantia fidei prelibate foveas et confortes: ita quod in tui ventris fructu letari, et benedicta inter mulieres vocari a Domino merearis; predictos quoque fratres habens pro Divina nostra reverentia propensius commendatos, sic eos favore benivolo prosequaris, quod tua propter hoc devitio dignis possit in Domino laudibus commendari. Datum Reate VI. Idus Augusti, Pontificatus nostri anno primo.
(IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 259. l.)