Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Si sparsa semina de gremio Matris Ecclesie seminata carissimus in Christo filius noster L. Rex Ungarie Illustris colligeret, Divine gratie participatione sentiret, quod ipsa Ecclesia progenitorum suorum merita clara rememorans, eum baiulare ac lactare cepit ut filium, et tandem causa suggerente, 322maternis allocutionibus, ne sic clarum germen decideret, informavit ipsum ac direxit indefessis sollicitudinibus et studiis oportunis, specialiter a tempore felicis recordationis Nicolai Pape predecessoris nostri, prout ipsius predecessoris actus salutiferi representant. Sed, prohdolor, sicut diversis scripturis et relatibus, ac alias fama divulgante, amare percepimus, ipse Rex desertis progenitorum suorum vestigiis, fallibili collusione degenerans, licet interdum eiusdem matris exhortationibus acquiescere ore pretenderet, tamen in ruinam sponte prosilire dinoscitur, dum Deum contempnere non veretur, vel revereri contempnit, et alias in precipitium se devolvit, destructionem fame proprie non aspernans, cuius notabiliter prodigus, positus est in notabile spectaculum gentibus, ut tanquam criminosus mereatur a singulis denotari; pro eo maxime, quod religione Christiana postposita, vel potius abiecta, in contemptu Divini nominis se cum Tartaris, Sarracenis, Neugeriis et Paganis conversatione dampnata confederare se dicitur, specialiter vivendi cum eisdem Neugeriis norma sumpta, et abiecta, immo potius carceri tradita immaniter uxore propria, videlicet carissima in Christo filia nostra E. Regina Ungarie Illustri, deseviens in se ipsum et Regiam domum Ungarie, que consueuit claris germinibus fecundare, in ipsius domus exterminium thorum fedare non metuit coniugalem, sicque, si premissis veritas suffragatur, degit Divina et humana lege vetiti criminis labe pollutus in scandalum hominum, et redditur in conspectu supremi nominis (így) odiosus. Vnde cum ex iniuncto pastorali nobis officio animarum curam gerere teneamur, dolentes et merito, si talem de predicto Rege reddere nos contingat in examine superni judicii rationem, et cupientes, ut salutis vitato dispendio, electorum aggregari consortio mereatur; fraternitati tue, de cuius circumspectione ac examinata probitate confidimus, iniungimus, ut in hab parte datas tibi a Domino virtutes exercens, predictum Regem a sic nephandis erroribus retrahas, et ad viam salutarem studiosa operatione reducas. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus si dictus Rex predictam Regiam a carcere liberatam resumere, ac ut predicitur, tute tractare noluerit, tu eum ad id per censuram ecclesiasticam 323auctoritate nostra compellas. Non obstante si eidem Regi a Sede Apostolica sit indultum, quod excommunicari, vel terre ipsius interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem. Datam Reate VI. Idus Augusti. (Pontificatus nostri) Anno primo.
In e. m. venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filiis Electis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Prepositis, Plebanis et aliis Ecclesiarum Prelatis ac Ministris, Guardianis et Custodibus, ac Capitulis et Conventibus, Cisterciensis, Sancti Benedicti, Premonstratensis, Predicatorum et Minorum fratrum ac aliorum Ordinum, et universo Clero, ac Hospitalis Sancti Johannis Jerosolomitani, Militie Templi et Sancte Marie Theotonicorum Magistris, Preceptoribus et fratribus per Regnum Ungarie ac circumpositas provincias constitutis etc. Si sparsa etc. ut supra usque reducat. Ut igitur idem Archiepiscopus tamquam Christi operarius utilius proficere valeat, universitatem vestram rogamus et hortamur attente, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus attendentes, quod per hoc posset catholice fidei deperire, contra Tartaros, Sarracenos, Neugerios, Paganos et alios predictos eidem Archiepiscopo ad requisitionem suam sic favorabiliter assistere studeatis, quod huiusmodi repressis erroribus, vobis cedat ad laudis titulos et salutem. Datum Reate VI. Idus Augusti (Pontificatus nostri) anno primo.
In e. m. dilectis filiis nobilibus viris ... Polonie ac ... Sclavonie aliisque Ducibus, Marchionibus, Comitibus et baronibus, ac universo populo Christi fidelibus per Regnum Ungarie ac alias circumpositas provintias constitutis.
In e. m. carissimo in Christo filio ... Regi Romanorum Illustri, verbis competenter mutatis.
In. e. m. carissimo in Christo filio ... Regi Boemie Illustri. In e. m. nobili viro ... Duci Austrie Illustri.
(IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 358. l. V. ö. IV. Miklós pápa Lodomér esztergami érsekhezi ezen tárgyban intézett másik levelét lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 420. l.)