Vniversis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam personaliter Jacobus et Bodolo, filij Chene de Nek, confessi sunt oraculo uiue uocis; quod cum pater ipsorum predictus Chene in extremis laboraret, sanus adhuc mente, inter cetera, que in suo ultimo testamento ordinaverat, quemdam seruum suum hereditarium Joanka nomine, filium Dere, pro salute anime sue manumiserit atque perpetue donaverit libertati; et ex nunc ipsi Jacobus et Bodolo paternum uotum pium esse considerantes et salubre, eundem Joankam eciam coram nobis personaliter comparentem, cum omni posteritate sua, pro Deo et pro remedio anime patris ipsorum, ac pro salute animarum suarum spontanea, libera et bona uoluntate manumiserunt et perpetue restituerunt et reddiderunt libertati; dantes eidem plenam facultatem cum omni posteritate sua ubicunque et apud quoscunque uellet libere commorandi; ita quod de cetero idem Joanka vel ab eo descendentes ad ipsos Jacobum et Bodolo antedictos nullius obnoxietatis necessitudine debeant pertineri, sed tamquam natiue libertatis priuilegio cum omni posteritate sua perenniter frui debeant et foueri; et insuper obligantes se, quod quicunque processu temporum ipsum, Joankam aut ab ipso descendentes racione condicionis pristine in iudicio uel extra iudicium attemptarent propulsare idem Jacobus et Bodolo tenebuntur eos expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno M. CC. octuagesimo octauo.
(Hártya. Nemzeti szinü selymen függ a még ép pecsét. Pozsonykáptalani levéltár. Capsa XIV. Fasc. 23. Nr. 28. Knauz.)