Nos Mykud Banus, filius Comitis Mykud de genere Kukenusrennolth tenore presencium significamus vniuersis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, quibus presentes ostenduntur, quod cum felicis recordacionis magister Emericus karissimus frater noster, et nos, votum dicti patris nostri adimplere volentes, signacula vivifice crucis nostris humeris gestantes assumpsissemus, in subsidium Sancte terre Jherosolimam cupiendo proficisci, et hoc propriis non suppetentibus facultatibus nequiverimus adimplere, venerabilis pater dominus Philipus Episcopus Firmanus, per Hungariam et Poloniam tunc temporis Apostolice Sedis Legatus, dictum fratrem nostrum magistrum Emericum, et nos a uoto premisso absolvit, condicionem hujusmodi imponendo, quod idem magister Emericus et nos, in commutacionem ipsius nostri itineris, propter laudem nominis omnipotentis Dei, Beatissime Marie semper uirginis, matris eius, nec non omnium Sanctorum suorum ad utilitatem uel opus alicujus ecclesie quinquaginta marcas offerremus, seu dare deberemus. Verum quum idem magister Emericus frater noster, antequam cum eodem solucionem ipsarum quinquaginta marcarum peregissemus, prout per memoratum dominum Legatum nobis injunctum exstiterat, evocante Divino iudicio, uita destitues (így) de medio sit sublatus, considerantes, ne propter negligenciam, seu transgressionem solucionis premissarum quinquaginta marcarum anima ejusdem fratris nostri coram eterno judice aggravetur, et nos eciam forsan in futuro condempnemur, cum easdem quinquaginta marcas, deficientibus bonis nostris momentaneis, aliter dare et solvere alicui ecclesie non possimus, ad laudem nominis creatoris universe creature, et Beatissime Marie intemerate semper Virginis, matris eius, ac Beati Mychaelis Archangeli, nec non omnium sanctorum suorum, ob remedium anime dicti magistri Emerici fratris nostri, nostreque saluti consulentes, occasione debiti pretactarum quinquaginta marcarum quandam possessionem nostram Scenthmyklous nominatam, habitam et possessam ex donacione inclite recordacionis Bele Regis, et inprimis per ejusdem priuilegium, demum per priuilegium felicis memorie Regis Stephani, postea per privilegium magnifici Regis Ladizlai, nobis confirmatam et perpetuatam, in Comitatu de Torda juxta fluvium Aranas existentem, ab oriente terris Ecclesie Orodiensis, a meridie eundo superius per medietatem ipsius fluvii Aranas, a parte occidentali, cuidam possessioni nostre Kerekeghaz nominate, a parte septemtrionali terris nobilium de Zara Scinth vocate, inde procedendo alteri possessioni nostre Coppan nuncupate vicinantem et adiacentem, sicque revertentem ad terminos terre Orodiensis Ecclesie prenotate, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis, terris scilicet arabilibus, silvis, virgultis, nemoribus, pratis et fenetis ac locis molendinorum, sub hiisdem antiquis metis, signis, seu terminis, quibus eam habuimus et possedimus, dedimus, tradidimus, donavimus, et legauimus racione operis ecclesie Beati Mychaelis Archangeli venerabili patri domino Petro Dei gracia Episcopo Transsilvano, et per eum suis successoribus, ipsi scilicet Episcopatui Transilvano perpetuo jure irrevocabiliter possidendam et habendam. Obligantes nos et nostros successores, expedituros propriis laboribus ac expensis ipsum venerabilem patrem dominum Petrum Episcopum, et ejusdem successores ab omnium accione, seu grauamine, quam vel quod contra eundem dominum Petrum Episcopum, ejus successores per inclitum Regem Hungarie pro tempore existentem, uel quoscunque alios omnes processu temporis oriri contingeret racione possessionis annotate, uel de nostris possessionibus hereditariis, tam nos, quam nostri successores dabimus equiualentem possessionem ipsi possessioni Scentmyklous vocate dicto venerabili patri domino P. Episcopo, et per eum suis successoribus, Episcopatui videlicet Transsiluano, uel pro ipsa possessione eidem domino Episcopo aut Episcopatui suo, sine omni strepitu judicii coram venerabilibus viris Capitulo Albensis Ecclesie Transsiluane quinquaginta marcas fini argenti persolvemus, secus facere attemtantes penam duppli incurremus. Item obligamus nos et nostros successores, memorata priuilegia dictorum dominorum Regum exhibere, seu ostendere coram omnibus judicibus quandocunque tractu temporis necesse fuerit, uel expediens, que priuilegia et nunc eidem domino episcopo offerremus, nisi in hiisdem factum tributi nostri, et quam plures alie possessiones nostre annotate haberentur. Et sic pretactam donacionem cum presentibus litteris in premissis pendenti sigillo nostro fecimus cummuniri, eandem nichilominus donacionem seu legacionem ad majorem rei euidenciam, inconcussamque perpetuo firmitatem cum pacientissimo motu cordis nostri curauimus per priuilegiales litteras memorati Capituli Albensis Ecclesie roborare. Datum Albe, in Sancto Sebato, anno Domini M°.CC. ... esimo octavo.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. k. 142. l. Igen rosszul Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 3. r. 436.)