Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui salutem operatus est in medio terre. Ad uniuersorum noticiam volumus pervenire, quod cum venerabilis pater P. Dei gracia Episcopus Transsiluanus ex precepto et mandato venerabilium patrum Lodomerii videlicet Strigoniensis, et Johannis Colocensis, Dei gracia Ecclesiarum Archiepiscoporum, dicencium auctoritatem Sedis Apostolice se habere et non ex proprio motu et voluntate, sicut ijdem Archiepiscopi prenotati coram nobis sunt confessi, Arbuz Cumanum, cognatum nostrum, et duos nepotes eiusdem, ac Moius Vojwodam nostrum Transsiluanum, dilectos et fideles nostros captivasset, et propter hoc solum possessiones donaticias per Inclitos Reges et Illustres, Belam videlicet clare memorie avum nostrum, et Stephanum felicis recordacionis patrem nostrum, nec non per nos, Ecclesie Beati Michaelis Cathedrali datas, factas et collatas, scilicet villam Culuswar cum suis pertinenciis, et villam Albensem cum territorio suo vniuerso, et alijs sibi attinencijs pertinentibus, nec non et alias donaciones nostras literis seu privilegijs nostris consolidatas, Ecclesie prelibate alienassemus revocando, tandem eodem venerabile patre nostram graciam et dileccionem obtinente, et per omnia immunem se nobis in execucione predicti et injuncti sibi mandati exibente et reddente, possessiones prelibatas, et omnes alias donaciones, super quibus litere, seu priuilegia nostra sunt concessa, eidem Ecclesie Beati Michaelis Archangeli reddendas duximus inrevocabiliter, ex gracia nostra pleniori et Regio cum favore, possidendas et habendas, prout hactenus Ecclesia memorata habuit (et) possedit inconcusse ab antiquo, et ab omnibus illis, quibus villas, seu possessiones supradictas contuleramus, revocamus per presentes, et litteras nostras, eisdem super dictis possessionibus emanatas, cassas decernimus et inanes et iuribus penitus carituras. In cujus rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Apoldija inferiori, in festo Sancti Egidi Abbatis, per manus venerabilis patris, domini Gregorij, Dei gracia Episcopi Chanadiensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°.C°C°. octogesimo nono, Regni autem nostri anno decimo septimo.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch z. G. Siebenb. I. köt. 146. l. Az okmányt hibásan adta ki Fejér Cod. Dipl. V. k. 3. r. 454. l.)