Ladislaus ..... quod Nicolaus et Andreas Comites filii Andree de Gyou ad nostram accedentes presenciam quandam terram Gomord vocatam iuxta fluvium Morus existentem, hospitibus de Korokou per dominum Regem Stephanum karissimum patrem nostrum collatam, quam quidem progenitorum suorum hereditariam esse et fuisse asserunt, et olim ab eisdem alienatam, a nobis humiliter supplicando sibi reddi et restitui postularunt. Verum quia nos ipsam terram ex ueridica relaciona quorum comperimus progenitorum eorundem Nicolai et Andree Comitum esse et fuisse hereditariam ab antiquo, et ab eisdem esse alienatam; et quia ius requirit, equitas suadet, et calculus deposcit recionis, ut quispiam suo iure pociatur, et nos unumquemque iuxta officium nostri regiminis 338in suis iuribus conseruare volumus et intendimus, predictam terram Gomord uocatam eisdem Nicolao et Andree Comitibus, et suis heredibus heredumque suorum successoribus cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis sub antiquis metis et terminis, tamquam ius ipsorum hereditarium, non obstantibus litteris seu priuilegiis ipsius domini Regis Stephani, aut domini Regis Bele aui nostri karissimi, per predictos hospites habitis et optentis, reddidimus et restituimus perpetuo possidendam et habendam; ita ut eedem littere seu priuilegia, si per dictos hospites in lucem deducta fuerint, iuribus careant et uigore, ac nullius sint penitus firmitatis. Ut igitur hec presens restitucio super predicta terra per nos eisdem Nicolao et Andree ac suis heredibus concessa robur optineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras dvplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Gregorii Dei gracia Episcopi Chanadiensis, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°. CC°. octuagesimo nono, quarto decimo kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno decimo octauo.
(U. o. I. köt. 149. l.)