Nos E. Dei gracia Regina Hungarie memorie commendantes significamus universis quibus expedit presencium per tenorem, quod discreto viro magistro Andronico Wesprimiensis Ecclesie Preposito ab una parte, et Jacobo filio Chede, Marco Nicolao, et Dominico fratribus ejusdem, item Bothisio filio Salumbuth, Paulo, et Demetrio fratribus predicti Bothisij similiter de villa Nogberen ex altera, coram nobis personaliter constitutis, (iidem) concorditer retulerunt, quod licet terram, seu villam nostram Nogberen vocatam Ecclesie Wesprimiensi, imo Preposito ipsius Ecclesie, literis nostris priuilegialibus mediantibus perpetuo possidendam contulissemus, quia tamen predicti Jacobus et Bothisius, ac eorundem fratres jobagiones nostri exercituales erant, et inter ipsos, ac magistrum A. Prepositum tractu temporis occassione terre eorum hereditarie, aut empticie, materia scandali potuisset forsitan generari, idem Jacobus et Bothisius, ac eorum fratres superius notati, in eadem condicione jobbagionatus, in qua nobis tenebantur, annexerunt se Ecclesie nostre Wesprimiensi sponte seu ultronea voluntate sua, simul cum omnibus terris, seu possessionibus eorum, tam hereditarijs quam empticijs, quocunque nomine censeantur, de nostro beneplacito et consensu ac permissione speciali; volentes, quod sepedicti Jacobus, Bothisius, et eorum fratres, heredesque ipsorum universi, illa per omnia pociantur de cetero libertate, qua veri, primi, et naturaliter nobiles jobbagiones Ecclesie supradicte congratulantur, nostrum in hac parte authoritate presencium consensum dantes Reginalem. Datum in Villa Alta in crastino festiuitatis Sancti Galli Coufessoris, anno Domini M°CC° octuagesimo nono.
(A székesfehérvári káptalan 1358-ki átiratából, mely őríztetik a veszprémi káptalan levéltárában.)