A. B. C.
Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in salutis auctore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolomus peruenire, quod accendens ad nostram presenciam personaliter quedam domina Chanir nomine, filia Suge de Corcha, pro se et pro Petro fratre suo paruolo, sicut dixit, ac pro duabus sororibus suis Thene et Pytho uocatis, et eciam pro Luca cognato suo filio Vrochi nobis exposuit oraculo viue uocis, quod cum in retroactis temporibus pater eiusdem domine Chanir, predictus Suge bone memorie, dum adhuc uiueret, quendam seruum suum Boxa nomine, quem de quadam ancilla sua empticia carnaliter per ipsum cognita genuerat, pro Deo et pro salute anime sue, et presertim, quia de proprio suo semine idem Boxa fuerat procreatus, manumisisset atque libertati donasset, nunc ex nouo eadem domina Chanir, tam pro se, quam pro Petro fratre suo, et pro sororibus antedictis Thene et Pytho uocatis, ac eciam pro Luca cognato suo, cum consensu et beneplacito eorundem sicut dixit, eundem Boxam cum omni posteritate sua pro Deo et pro salute anime patris sui in nostri presencia manumisit, atque perpetue donauit liberati, dando eidem Boxe et sue posteritati liberam facultatem ubicunque et apud quoscunque uoluerit commorandi; et in supra obligauit se eadem domina Chanir pro Petro fratre suo et pro sororibus suis prenominatis, ac pro Luca, quod quicunque processu temporum, eundem Boxam uel suam posteritatem racione pristine seruitutis attemptaret impetere uel uexare, tenerentur ipsum Boxam et suam posteritatem expedire proprijs laboribus et expensis. In cujus rei memoriam presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M°. C°C°. L°X°X°X°. nono in quindenis Beati Micaelis Archangeli.
(Hártya. A pecsét vörös-zöld selymen függ. Pozsonykáptalani országos levéltár; Capsa XIV. Fasc. 23. Nr. 19. Knauz.)