Nos Ladislaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod cum hospitum nostrorum de Deeswar libertas ab antiquo instituta et ordinata id requirat, vt sales, quos ijdem tempore yemali pro rebus ipsorum minutis comparauerint, ab omni iurisdiccione et potestate Wayuode Transiluani et Comitis de Zonuk, aut officialium Comitum Camere nostre, pro tempore constitutorum, liberi sint et exempti, ipsos in libertate eorum, ab antiquo instituta et ordinata, dignaremur conseruare. Nos itaque peticionem dictorum hospitum nostrorum fore iustam, et legitimam esse attendentes, et libertatem primitus eisdum concessam et ordinatam immutabiliter obseruantes, statuimus et ordinauimus, vt sales quos dicti hospites nostri tempore yemali cum rebus ipsorum minutis comparauerint, ab omni iurisdiccione et potestate Woyuode Transsiluani et Comitis de Zonuk, aut officialium Comitum Camere pro tempore constitutorum, usque octauas Sancti Georgij martyris, uendendi et descendendi cum eisdem in curribus liberam habeant facultatem, nec aliquis Wayuoda, aut officialis Comitum Camere, eosdem racione huiusmodi salium presumat molestare. (D)atum in Cheenk in festo Pentecostensi, anno Domini M°. CC°. nonagesimo.
(Eredetie Dézs város levéltárában. Szabó Károly.)