Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio L. Regi Ungarie Illustri, salutem et Apostolicam benedictionem. Inter cetera, que regnantium stabiliunt solia et Principum gesta clarificant, hoc precipuum et potissimum fore dinoscitur, ut ipsi erectis ad celum mentalibus oculis Regem Regum, per quem regendi titulum susceperunt, revereantur humiliter, eiusque beneplacitis se coaptent, seque Sacrosancte Ecclesie devotos exhibeant, ut eorum animos, quibus presunt, ad opera salutis alliciant, et per exemplum laudabilium actionum illos ad ea hortentur et excitent, que sunt Dei. Hoc profecto plerique tui progenitores incliti, fide preclari et devotione sinceri, diligentius attendentes, sic se gerere prudenter, dum viverent, sic salubribus et laudabilibus actibus solerter insistere studuerunt, quod in subiectos sibi fidelium populos laudandum et suave regimen exercentes, bonis moribus informarunt eosdem et induxerunt propensius ad Divina beneplacita exequenda; ita quod eorum aliqui non solum insignibus meritis, sed etiam miraculorum titulis, prout refert memoria celebris, claruerunt. Sane, fili carissime, nuper ad audientiam nostram aliqua de tuis actibus pervenerunt, que si veritati diserviant, si opere compleantur, tue saluti et fame preiudicant, honoris Regii laudibus derogant, cedunt in fidei Christiane dispendium, tui Regni dissipationem non modicam, et scandalum plurimorum, et nos, qui salutem et bonum tuum statum diligimus, turbant non modicum et molestant. Unde nos, qui te in visceribus gerimus caritatis, amplo desiderio ducimur, ut progenitorum ipsorum tamquam egregii generis dignum germen clara vestigia imiteris, secteris opera, sudia prosequaris, ut de bono semper in melius te amabilem Deo reddas, et magis ac magis occurras in conspectu altissimi gratiosus, tueque fame preconium in populis gentium suspiciat incrementum. Intendentes igitur ad tuum et Regni tui statum pacificum et tranquillum, et cupientes, ut in Regno ipsi fides Catholica vigeat, crescat devotio, et bonorum operum exercitium augeatur, venerabilem fratrem nostrum, B. Episcopum Eugubinum, virum utique virtutibus insignitum, ac nobis et fratribus nostris meritis sue pubitatis acceptum, latorem presentium, ad Regnum ipsum et etiam partes alias illi vicinas cum plene legationis officio de fratrum nostrorum consensu providimus destinandum, Celsitudinem Regiam rogantes attentius et hortantes, quatenus pro Divina et Apostolice Sedis ac nostra reverentia Legatum ipsum benigne recipiens et affectuose pertractans, eius salubribus studeas adherere consiliis et monitionibus obedire, ac ea tamquam devotus filius amplectaris, ut favente illo, a quo cuncta bona procedunt, statu votivo et prospero iugiter gradieris ad laudem Dei, tue salutis comulum ac tuorum pacem stabilem et quietem uberem subiectorum. Datum apud Urbemveterem III. kalendas Augusti Pontificatus nostri anno tertio.
(IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 365. l.)