Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis, quod licet in congregacione generali supra Veterem Budam celebrata coram venerabilibus patribus Archiepiseopis, Episcopis, et omnibus aliis Ecclesiarum Prelatis, Baronibus, Comitibus, per vniuersos Regni nobiles extiterit inter cetera specialius ordinatum, ut vniuerse terre vduornicorum nostrorum, et specialiter terre ad predia nostra Regalia pertinencia (így) ad jurisdiccionem Regiam deuoluantur; tamen quia Paulus filius Comitis Reck de Thwrowcz cum cognatis et sociis suis, videlicet magistro Joanne filio Mykonis, Beke filio Comitis Emerici, et Nicolao filio Chyma, magistro Leustachio, Nicolao filio Gyge, Bydow filio Comitis Bogmerij, Petro filio Mykus, in conservacione castri de Zolwm, domino Rege Ladizlao fratre nostro charissimo bone memorie de medio sublato, nobis et Regno nostro graciosissimos et fidelissimos impendit famulatus; nos inspecta ipsius fidelitate, Regiam vt decet Maiestatem, quamdam possessionem suam Prawna vocatam cum suis pertinencijs, quam ex collacione domini Regis Ladizlai tenuit et possedit vsque modo, relinquimus, dedimus et donauimus eidem Comiti Paulo perpetuo et irreuocabiliter possidendam, et cognatos suos et socios superius nominatos, et alios quos nobis illa vice nobis dixerit seruiuisse, omni dileccione et fauore Regio prosequemur; et hec omnia eidem promisimus conseruare et tenere data fide.
Datum Strigonij in crastino Natiuitatis Virginis Gloriose, anno Domini M. CCş nonagesimo.
(XVII. századi hiteles átiratból).