A. B. C. D.
Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Bartholomeo filio Pasca de Cundrussy simul cum filio suo Dyonisio nomine pro se et pro alijs duobus filiis suis Alexandro et Nicolao ab una parte, Mikov filio Petri, pro Benedicto filio Mancha de Gala ab altera constitutis personaliter coram nobis, idem Bartholomeus est confessus, quod cum secundum continenciam litterarum nostrarum memoralium, quemdam seruum suum hereditarium, sicut dixit, nomine Micaelem filium Syck, prefato Benedicto, pro viginti pensis denariorum Wyenensium, a festo Beati Andree Apostoli, quod erat anno Domini M CC LXXX. nono, usque ad proximam reuolucionem ipsius festi pignori obligasset, huiusmodi condicione interserta, quod si in reuolucione eiusdem festi ipsum seruum pro eisdem viginti pensis ab eodem Benedicto redimere non ualeret, ex tunc octauo die post ipsam reuolucionem festi, supradictus Benedictus eidem Bartholomeo decem pensas denariorum superaddere deberet, et post hniusmodi superaddicionem ipsi Benedicto perpetuaretur seruus antedictus. Igitur cum adueniente reuolucione festi supranominati non potuisset redimere seruum prenotatum, dictus Bartholomeus ab eodem Mikov vice et nomine prefati Benedicti recipiens supradictas decem pensas eundem Micaelem pro viginti pensis pridem inpignoratis, et decem pensis nunc ex nouo per eundem Mikov persolu is, reddidit et perpetuauit ipsi Benedicto perpetuo in filios filiorum; obligando se, quod quicunque processu temporum eundem seruum ab eodem Benedicto inpetere attemptaret, ipse Bartholumeus pro se et pro filiis suis expedire tenebitur propriis laboribus et expensis. Huic eciam uendicioni et perpetuacioni Johannes filius Pasca frater ipsius Bartholomei simul cum eodem Bartholomeo presencialiter coram nobis constitutus consensum suum adhibuit pariter et assensum. Iu cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M CCL XXXX.
(Hártya. - A még ép pecsét fehér selymen függ. - Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 10. Nr. 37. Knauz.)