Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissime in Christo filie Elene Regine Servie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto personam tuam maiori prosequimur plenitudine caritatis, tanto libentius votis tuis libenter annuimus, in hiis potissime, que debent tuis iustis desideriis esse grata, tueque anime salutem respicere dinoscuntur. Tuis igitur devotis supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut dilecto filio fratri Nicolao de Vosica, Ordinis fratrum Minorum, vel cuivis alii discreto fratri eiusdem Ordinis presbitero, quem, quotiens, oportunum fuerit, in confessorem duxeris eligendum, tua possis confiteri peccata, et ab eo recipere salutarem penitentiam ac debite absolutionis beneficium de commissis, etiamsi, quod absit, talia extiterint, propter que Sedes esset Apostolica merito consulenda. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum apud Urbem-Veterem Idibus Martii, Pontificatus nostri anno quarto.
(IV. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 375. l.)