A. B. C. D.
Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus pervenire, quod Joachino de Feel simul cum filio suo Jacobo, et Laurencio filio Valentini cognato suo ab una parte; Ladislao filio parui Stephani ab altera, constitutis coram nobis personaliter, ijdem Joachinus, Jacobus et Laurencius sunt confessi, quod licet super morte Johannis filii ejusdent Joachini per eundem Ladislaum casualiter perpetrata ordine iudiciario inter partes fuisset diucius altercatum; ad ultimum tamen mediantibus probis viris propter bonum pacis in quindecim marcis denariorum Vyennensium concordassent; quas videlicet quindecim marcas ijdem Joachinus, Jacobus, Laurencius asserentes se ab eodem Ladislao plenarie recepisse, eundem Ladislaum super eadem morte reddiderunt in nostri presencia penitus expeditum; obligantes se, quod quicunque temporum (így) eundem Ladislaum racione mortis ipsius Johannis impetere forsitan attemptarent, ipsi scilicet Joachinus, Jacobus et Laurencius tenebuntur eum expedire proprijs (laboribus) et expensis. In cujus rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in quindena Beati Michaelis Archangeli anno Domini millessimo ducentessimo nonagesimo primo.
(Hártya. A még ép pecsét nemzeti színű selymen függ. Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 22. Nro. 2. Knauz.)