Andreas Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis universis ciuibus seu hospitibus de Supronio salutem et graciam. Quia Comitem Vlwyrum et magistrum Andream conciues vestros cum litteris vestris ad nos ad partes tam remotas ad visitandam personam nostram, et ad propalandam querimoniam vestram ad nos transmisistis, fidelitati Universitatis vestre referimus multas gracias; propter quod nimirum in omnibus fecimus et faciemus voluntatem. Super eo autem, quod magistrum Johannem Comitem Soproniensem et Comitem Castri Ferrei vobis in capitaneum prefecimus, noueritis, quod non fecimus, immo conseruabimus vos in illa et eadem libertate vestra, in qua a tempore dominorum Bele et Stephani, Illustrium Regum Hungarie felicium recordacionem, carissimorum auorum nostrorum, iuxta ipsorum continenciam priuilegiorum permansistis usque modo. Et id vobis faciemus data fide nostra Regali, et adhuc in pluribus vestram precacionem admittemus; sicut in libertate vestra priuilegium Regis Ladislai continet, et nostro confirmauimus priuilegio. Item concessimus, quod sagittarios populos, quos dominus Stephanus et dominus Ladislaus Reges vobis in populos et socios deputarunt, relinquimus et nos vobis, in eadem libertate permansuros. Vnde volumus, quod vos in vestra libertate conseruetis iuxta omnia. Datum in Iwanch feria secunda proxima post festum Sancti Petri ad vincula.
(Sopron város levéltárából Lad. L. Fasc. I. N. 9. Czech.)