Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad hoc nos Deus in apicibus Regalis Celsitudinis erexit et euexit, ut metiri debemus merita singulorum, et licet manum munificam porrigere debeamus vniuersis, illos tamen plus pre ceteris prosequi debemus muneribus donatiuis, qui Regibus sedulos exhibent famulatus. Proinde ad vniuersorurm noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Stephanus filius Mathei de Chan, nostram adiens presenciam, quandam terram castri nostri de Zonuk Kerew uocatam a nobis peciit sibi dari; verum quia de qualitate et quantitate dicte terre, et utrum ad nostram collacionem pertineret nec ne, nobis ueritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Albensis Ecclesie Trannsiluane nostris dedimus litteris in mandatis, ut Jhoni filio Jhonis homini nostro, suum darent testimonium, coram quo, idem Jhones reambularet dictam terram, et si inueniret eam ad nostram collacionem pertinentem, statuet predicto Stephano nemine contradictore existente, contradictores uero, si qui forent, ad nostram presenciam euocarent. Quod quidem Capitulum nobis postmodum rescripserunt (így) in hec uerba:
Excellentissimo domino suo, Andree Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Albensis Ecclesie Transsiluane inclinacionem et oracionem in Domino, debitas et deuotas. Litteras uestre Serenitatis recepimus in hec uerba:
Andreas Dei gracia Rex Hungarie, fidelibus suis, Capitulo Albensis Ecclesie Transsiluane salutem et graciam. Stephanus filius Mathei de Chan quandam terram castri nostri de Zonuk Kerew uocatam petivit a nobis sibi dari, sed quia ueritas de prefata terra nobis non constat, vtrum ad nostram pertineat collacionem nec ne, fidelitati uestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis hominem uestrum pro testimonio, coram quo Jhones filius Jhonis de Erkud, homo noster, accedat ad faciem dicte terre, et reambulet eandem, et videat, si nostram collacionem pertineat nec ne, post hoc autem qualitatem ipsius terre et quantitatem nobis fideliter rescribatis. Datum Strigonii feria sexta pragima ante festum Natiuitatis Beate Virginis.
Nos enim perceptis litteris obedientes, ut tenemur, cum dicto homine uestro ex nobis misimus pro testimonio, qui reuersus nobis dixit requisitus, quod ipso presente idem homo uester, super faciem memorate terre accedendo, ut sciscitari potuit, eandem invenit ad uestram collacionem pertinere, et esse suficientem ad decem aratra.
Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis ipsius St., que nobis in diuersis articulis, et maxime in expeditione nostra, quam contra dominum Albertum Ducem Austrie et Stirie eo tempore nostrum et Regni nostri capitalem inimicum habuimus, exhibuit et impendit, ubi predictus St. sub civitate Viennensi contra partem aduersam uiriliter dimicans letaliter extitit sauciatus, in recompensacionem tot et tantorum seruiciorum suorum aliqualem copiosam terram Kerew castri nostri de Zonuk, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis, sub eisdem metis et terminis, in quibus per priores possessores habita extitit et possessa, dedimus, donauimus et contulimus predicto Stephano, Gabrieli et Eye fratribus suis, et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quemquam possit retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodory Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nosri, anno Domini Mş. CCş. nonagesimo tertio, pridie Nonas Octobris, Regni autem nostri anno quarto.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. Bécs 1857. 183. l.)