Frater Reynoldus Dinina miseracione Abbas Monasterij Beati Aniani de Thiconio et Conuentus loci eiusdem omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus salutem in Domino sempiternam. Quoniam, ut ait sapiens, tempus more flwij cursu volvitur instabili, adeo caute discretum est, ut ea, que racionabiliter geruntur, litterarum testimonio memorie commendentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod Bonch, frater discreti viri magistri Augustini Canonici Ecclesie Wesprimiensis ab una parte, et magister Martinus prebendarius predicte Ecclesie Wesprimiensis et Johannes frater suus ab altera, in nostri personaliter presencia constituti, idem Bonch quandam sessionem suam Wesprimii sub monte Ecclesie Beati Nicolai Confessoris existentem, cui a parte orientis riuulus in fine sessionis de fonte Kamakuta exiens decurrit, a parte vero aquilonis et occidentis sessiones Nicolai filij Mathie, et Gregorij fllij Domnyka, ac Buhcus, jobagionum honorabilis Capituli ejusdem Ecclesie Wesprimiensis vicinantur, a meridionali autem parte via publica, que de Ciuitate Wesprimiensi vadit in Byliga, pro quindecim pensis latorum denariorum Wiennensium plene habitis et receptis coram nobis, ab eisdem magistro Martino et Johanne confessus est vendidisse perpetuo et irrevocabiliter predictis magistro Martino et Johanni featri suo possidendam tenendam et habendam, in filios filiorum dicti Johannis et heredum per heredes; assumendo et obligando se idem Bonch et ejusdem heredes heredumque suorum successores processu temporis racione dicte sessionis prelibatos magigistrum Martinum et Johanem fratrem suum ac eiusdem heredes ab omnibus inquietare et molestare volentibus expedire proprijs eorum laboribus et expensis. In cujus rei memoriam atque uberiorem cautelam presentes concessimus litteras sigilli nostri authentici munimine roboratas. Datum in octavis Beati Michaelis Archangeli, secundo Nonas Octobris anno Domini Mş CCş nonagesimo tercio.
(Eredetie a veszprémi káptalan levéltárában.)