Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Matheus Agasonum, Comes Posoniensis, et Chaak Ensiferorum Magistri domini Regis, salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos judicem et uniuersos coniuratos ac ciues de Posonio in propriis legibus eorundem et iuribus, per Excellentissimum dominum nostrum Andream Dei gracia Illustrem Regem Hungarie eisdem concessis, mediante fide nostra promisimus et promittimus conseruare, vniuersa iura in nauigio portus Pernald cum nautis et nauibus siue carinis atque quouis tributo, et thelonio in quadam possessione Zeplak vocata, et quibuslibet utilitatibus eiusdem possessionis, eisdem ciuibus pacifice permittendo. Ut autem ijdem de huiusmodi promissionibus nostris reddantur certiores ad robur ipsius plenioremque firmitatem presentes litteras nostras eisdem concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Posonij secunda feria proxima ante festum Omnium Sanctorum.
(Eredetie Pozsony sz. k. város levéltárában.)