Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie, memorie commendantes significamus, quibus expedit tenore presencium universis, quod sorores de Insula Beate Virginis exhibuerunt nobis quasdam patentes litteras Ladislai condam Illustris Regis Hungarie super facto cuiusdam possessionis Zoich vocate confectas, petentes nos humiliter et devote, vt ipsas patentes litteras rati habere, et nostris patentibus litteris dignaremur confirmare. Quarum quidem patencium literarum tenor talis est:
Nos Ladislaus stb. (következik IV. László király okmánya, mely olvasható Okmánytárunk IV. kötetéhen 340. l.)
Nos igitur iustis et legitimis peticionibus predictarum sororum favorabiliter inclinati, prefatas patentes litteras Regis Ladislai non cancellatas, non abrasas presentibus inseri fecimus, (et) dictis sororibus auctoritate presencium sine preiudicio juris alieni confirmamus. Datum Bude in die Cinerum anno Domini Mş CCş LXXXXIVş.
(Cornides kéziratai VIII. kötetéből. Czech.)