Nos Comes Martinus Vice-Judex Curie domini Regis memorie commendantes significamus, quibus expedit tenore presencium universis, quod cum Mathias, Mathe, et Naburg filij Foymos, curriferi buchariorum, Lukach, et Blasius filij Pethe pincerne, ac vniuersi populi domine Regine de Nag Beren, de Comitatu Simighiensi, ex quibus, et pro quibus ijdem Mathe, Lukach, et Blasius eum sufficienti procuratorio comparuerunt, discretum virum Magistrum Andronicum Prepositum Ecclesie Vesprimiensis, aule domine Regine Vice-Cancellarium, et Capitulum ejusdem Ecclesie, de quibus, et pro quibus idem Andronicus Prepositus astitit, coram domino Andrea Illustri Rege Hungarie, domino nostro traxissent in causam, et idem dominus noster Rex ipsam causam parcium nobis commisisset judicandam; predicti Mathe, Lukach et Blasius pro se, et pro omnibus alijs prescriptis egerunt in figura judicij proponentes, quod Andronicus Prepositus et Capitulum Wesprimiense predicti possessionem ipsorum empticiam in terris arabilibus, sylvis, vineis, et feneto, quam a Michaele filio Balad in Beren precio comparaverant, indebite occupatam detinerent, in ipsorum prejudicium et gravamen. E converso vero idem Andronicus Prepositus pro se et Capitulo Wesprimiensi respondit, quod ipsa terra contenciosa, quam dicti populi ab eodem Michaele precio comparauerint, non fuisset hereditaria terra ipsius Michaelis, sed de terris Reginalibus de terra Beren secata per populos de eadem, empcionis titulo ad ipsum Michaelem extiterat devoluta, et sic ijdem populi seu condicionarij postmodum eandem terram emerunt ab eodem, sicut id et in privilegio Capituli Albensis, super empcione ejusdem terre per ipsos populoe seu condicionales in judicio nobis exhibito plenius vidimus contineri. Verum quia predicta terra Reginalis fuit spectans ad eandem possessionem Beren, que videlicet possessio ex collacione domine Elisabeth, quondam Regine Hungarie per eundem Magistrum Andronicum Prepositum, et Capitulum Wesprimiense possidetur, non autem populi, seu condiciona rij domine Regine vendendi seu alienandi ipsam terram habuerunt facultatem, una cum Baronibus domini Regis, et Nobilibus Regni nobiscum in judicio assidentibus, qui ijdem populi seu condicionarij modo prehabito in suis questionibus per omnia defecerunt, sentencialiter decernendo, predictam terram cum utilitatibus suis reliquimus et statuimus authoritate judiciaria eisdem Andronico Preposito, et Capitulo Wesprimiensi perpetuo possidendam, tenendam et habendam. Datum Bude sexto die Beati Jacobi Apostoli, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto.
(III. Endre király 1295-ki megerősítéséből, alább 73. sz. a.)