Bonifacius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Nicolao Ungaro, Canonico Ecclesie Albensis Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Benigne petitiones illas libenter admittimus, que ad quietem corporum et salutem pertinent animarum. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod cum olim quedam mulier, vitam ducens publice dissolutam, diabolico spiritu concitata, te apud bonos et graves super diversis criminibus, quibus te irretitum mendaciter asserebat, pluries diffamasset; tandem cum dicta mulier contra te in contumeliosa et obprobriosa verba prorumperet, et a te pluries caritative monita, ut ab hiis desisteret, ac id facere non deberet, quidam amici tui, nequeuntes huiusmodi ipsius mulieris loquacitatem et nequitiam substinere, ipsam in dorso absque sanguinis effusione vel fractione membrorum, te presente, non tamen contradicente, cum baculo et fustibus, levibus tamen et subtilibus, verberarunt. Verum quia mulier ipsa post modicum temporis spatium exspiravit, tu dubitans, ne propter occasionem verberum sibi taliter illatorum obiret, et ex hoc habens conscientiam remordentem, nobis humiliter supplicasti, ut circa retentionem Canonicatus et prebende, quos in predicta Ecclesia Albensi obtinere te asseris, providere tibi per oportune dispensationis remedium ex benignitate Apostolica dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, quieti tue in hac parte providere volentes, tecum, quod premissis nequaquam obstantibus predictos Canonicatum et prebendam licite retinere possis, auctoritate presentium dispensamus. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc. Datum Rome apud Sanctum Petrum V. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno primo.
(VIII. Bonifácz pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 380. l.)