Nos Johannes miseracione Divina Episcopus Zagrabiensis et Capitulum loci eiusdem significamus quibus expedit uniuersis memorie commendantes: quod Comes Nicola Castellanus domini Regis de Medwe, et Janinus frater eiusdem ab una parte; et Andreas Maior uille ac Uniuersitatis ciuium Grecensium ex altera, in nostri presencia personaliter constituti, omnibus litibus, aduersitatibus et inimieicijs super diuersis damnis et personarum captiuacionibus seu detencionibus hinc inde irrogatis, inter eos racione occisionis Petri filii Wenk subortis, paci consulentes, iuxta mandatum domini Regis penitus renunciarunt: ita, quod predictus Comes Nicola et Janinus frater ejus, ac quilibet in eorum dominio constituti, aut ad ipsos pertinentes, pretextu damnificacionis, aduersitatis uel detencionis personarum amodo nulla damna seu nocumenta uel iniurias aliquas, presertim donec idem Comes Nicola et frater eius cuatodiam conservaciouis castri Medwe habebunt, mencionatis ciuibus et ad eos quibuslibet pertinentibus inferent aut inferri faciant manifeste uel occulte. Et super hoc cauendo et obseruando inviolabiliter dicti Comes Nicola et frater eius tactis Sacrosanctis reliquiis prestiterunt iuramentum. Et e conuerso predictus Maior uille et Uniuersitas ciuium promiserunt et assumpserunt, quod nulla dampna et iniurias eisdem Comiti Nicola et fratri eius Janino aut quibuspiam ad eos spectantibus inferent uel inferri facient per se aut quoslibet ad eos similiter pertinentes. Super quibus similiter observandis et attendendis ijdem Maior uille et ciues prestiterunt iuramentum tactis Sacrosanctis Euangeliis, excepto seu deducto facto occisionis filij Wenk, quod execucioni eiusdem Wenk est relictum. Preterea si aliquis uel aliqui ad Comitem Nicola et fratrem eiusdem pertinentes aliquid nocumenti ipsis ciuibus extra ciuitatem Grecensem uel alias irrogarent, ipse Comes Nicola et frater eiusdem infra spacium unius mensis accedendo ad castrum Grecense, satisfacere damnum uel iniuriam passo tenebitur - - - nonnisi ex aduersitatibus euidentibus fuerint prepediti, et infra idem tempus, memorati Maior uille et ciues de suis, aut ad eos pertinentibus, de iniuriis et damnis Comiti Nicola et fratri eiusdem ac ad eos pertinentibus irrogatis satisfaccionem impendere tenebuntur. Tandem ad hec observanda et attendenda, convencionis - - - - - - - Comes Nicola et Janinus frater eiusdem, in aliquo horum, que assumpserunt, transgressores seu uiolatores fidei reperti fuerint, possessiones suas in ciuitate Grecensi, vel extra ciuitatem ubique existentes - - - Comes Nicola - - ad manus ville communitatis Grecensis deuolvendas, insuper penam periurii ipse et frater eius - - - et similiter ciues seu uniuersitas predicta, (si) assumpta et promissa in hac parte non attenderet, (et) Comiti Nicole et fratri eiusdem non obseruaret, notam perjurii incurret ipso facto. Datum in vigilia Epiphanie Domini anno eiusdem Mş CCş nonagesimo quinto.
(Eredetie Zágráb sz. k. város levéltárában.)