A. B. C.
Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus vniuersis, quibus expedit (per) presentes, quod constitutis personaliter coram nobis Abraam filio Chubun pro se, et pro fratre suo Isaac, Egidio, fratre suo Benedicto, Bekes pro se et pro fratre suo Jacobo, filijs Boc de Beel, jobagionibus castri Posoniensis ex una parte, lomina Caterina uxore Perhtoldi, relicta Jacobi filij Endere de uilla Beel ex altera, ijdem Abraam - - alij socii sui predicti concorditer sunt confessi, quod ipsi de bona uoluntate ipsorum totam partem terre Beel, que prefatum Jacobum filium Endere cognatum ipsorum de iure contingebat, permisissent eidem domine racione dotis et dotaliciorum suorum, ac omnium rerum tempore nupciarum secum allatarum, usque exitum uite sue possidere pacifice et quiete; tamen quod si medio tempore beniuolenciam ipsius domine in tantum captare poterunt et fauorem, quod eys dotem et dotalicia sua relaxabit, consistit in arbitrio domine memorate; sui autem, dictam terram propria pecunia redimere tenebuntur, et si redimere non curauerint, prefatam terram uendendi, donandi seu legandi pro anima sua uel parentum suorum liberam habebit facultatem domina prenotata. Obligantes se partes in nostri presencia mutuo fide data, quod nec domina Caterina, nec Abraam cum cognatis suis supradictis, contra eandem dominam litem, contencionem uel aliquod iniurium excitabunt, ymmo omni fauore et dileccione, quam poterunt, se partes mutuo impendere tenebuntur. In cuius rei memoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M. CC. nonagesimo quinto.
(Szakadozott hártyán. A pecsét elveszett. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 2. Nro. 7. Knauz.)