Nos Capitulum Wesprimiensis Ecclesie significamus tenore presencium, quibus expedit universis, quod Pous filius Laurencij de Wamus pro se et pro Bolosey ac Nicolao, necnon Petro filijs suis, Vgrino fratre suo eidem astante, coram nobis personaliter constituti, tria jugera terre sue arabilis et dimidium in Wamusazou existencia, a meridie videlicet usque viam publicam, ab aquilone vero usque terram Comitis Andronici filij Pandur de eadem Vamus porrecta, ex quibus tria jacent, ut dicebat, iuxta alueum riui currentis in ipsa valle ab oriente, dimidium autem iuxta eundem alveum ab occidente terre ipsius Ugrini continuum et adjunctum, ipso Ugrino non contradicente, ymo consenciente et remittente, sine preiudicio iuris Ecclesie nostre et alieni, se retulit vendidisse dicto Comiti Andronico, qui aderat, pro quinque pensis denariorum Viennensium plene receptis ab eodem, per se et suos heredes in perpetuum pacifice et quiete ac irrevocabiliter possidenda; hoc adjecto, quod si processu temporis dicti filij Pous, quorum consensum in hac parte et permissionem super ipsa vendicione factam idem Pous nobis referendo affirmauit, vendicionem annotatam retractare volentem (így), tres marcas solvere tenebuntur ante litis ingressum Comiti Andronico supradicto per obligacionem factam per Pous sepedictum, suam penes et filiorum suorum prefatorum voluntatem, sicut plenius exprimebat de eadem. Datum in quindenis Sancti Regis et Apostoli, anno Damini M. CC. nonagesimo quinto.
(A pecséthián jól megtartott eredetiből, mely Vásonyban T. Papp Fer. úr tulajdona. Közölték velem Nagy Iván, és Véghely Dezső urak).